라틴어 문장 검색

ubi paulum ambulauerunt, si balneum non est, calido loco uel in sole uel ad ignem ungui atque sudare;
(켈수스, 의학에 관하여, 1권, 3장 4:2)
Illud quoque nosse oportet, quod ex labore sudanti frigida potio perniciosissima est atque etiam, cum sudor se remisit, itinere fatigatis inutilis.
(켈수스, 의학에 관하여, 1권, 3장 6:2)
Quod ita praecipio, ut tamen fatear, ne ex hac quidem causa sudanti adhuc frigidum bibendum esse.
(켈수스, 의학에 관하여, 1권, 3장 7:4)
madens siccare, siccus madefacere;
(켈수스, 의학에 관하여, 1권, 3장 14:3)
si post cenam, postero die lauari et in balneo sudare.
(켈수스, 의학에 관하여, 1권, 3장 23:3)
ubi sudauit, in solium non descendere, sed multa calida aqua per caput se totum perfundere, tum tepida, deinde frigida.
(켈수스, 의학에 관하여, 1권, 4장 2:6)
aut multum sudare, maximeque frigido sudore, aut habere sudores non per totum corpus aequales, quique febrem non finiant, et febres eas, quae cotidie tempore eodem reuertantur, quaeue semper pares accessiones habeant neque tertio quoque die leuentur quaeque continuent, ut per accessiones increscant, tantum per decessiones molliantur, neque umquam integrum corpus dimittant.
(켈수스, 의학에 관하여, 2권, 4장 5:1)
Si sudare corpus coepit, linteum tepefacere oportet paulatimque singula membra detergere.
(켈수스, 의학에 관하여, 3권, 6장 9:3)
si uero inbecillitas est, rosa tantum caput adiecto serpullo similique aliquo madefaciendum est.
(켈수스, 의학에 관하여, 3권, 18장 9:2)
Neque inutile erit caput adtonsum habere idque irino uel cyprino calido madefacere et superinposito pilleo uelare;
(켈수스, 의학에 관하여, 4권, 6장 5:3)
tum, antequam cibum capiat, sine balneo loco calido leuiter perfricari, sudare, perfundi aqua egelida:
(켈수스, 의학에 관하여, 4권, 31장 3:4)
Sed subinde is locus, cui id inlinitur, madefaciendus est.
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, 22장 6:3)
Si parum sic sanguis conquiescit, saepius linamenta mutanda sunt, et si sicca parum ualent, aceto madefacienda sunt.
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, 26장 31:1)
at hoc superinponi satis est, quia et reponi ab ipso commode potest, et, cum inaruit, iterum madefaciendum est.
(켈수스, 의학에 관하여, 6권, 6장 11:5)
ubi linamentum, id inmutandum est rosaque et uino madefaciendum id, quod inponitur.
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, 19장 9:6)

SEARCH

MENU NAVIGATION