라틴어 문장 검색

Alia luce orta avis in pastum profecta est.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Secundus, XXIX 14:1)
Id etiam in isdem libris scriptum offendimus, quod postea in libro quoque Plinii Secundi Naturalis Historiae septimo legi, esse quasdam in terra Africa hominum familias voce atque lingua effascinantium, qui si impensius forte laudaverint pulchras arbores, segetes laetiores, infantes amoeniores, egregios equos, pecudes pastu atque cultu opimas, emoriantur repente haec omnia, nulli aliae causae obnoxia.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Nonus, IV 8:1)
Sic defraudari spes improba sueuit auari, Cui cor inardescit, quo plus sibi copia crescit, Ydropis exemplo, qui plus sitit usque bibendo.
(BALDO, NOUUS ESOPUS, II. De agricola, qui thesaurum inuenit 3:8)
Mus tamen ille uetus, sociis succurrere suetus, Hunc uenatoris statuit dissoluere loris.
(BALDO, NOUUS ESOPUS, X. De columba, mure, coruo, testudine et capreolo 11:15)
MONS erat ad pastus animalibus uber et aptus;
(BALDO, NOUUS ESOPUS, XIV. De uulpe et leone 15:1)
"Ecce lacuna uetus", uulpes ait, "est ubi suetus, Hunc ubi predonem poteris punire leonem".
(BALDO, NOUUS ESOPUS, XIV. De uulpe et leone 15:13)
CESARIS in lecto, niueo uelamine tecto, Sexquipedem letum perhibent requiescere suetum, Sanguine cuius ali quem mos erat absque sodali.
(BALDO, NOUUS ESOPUS, XV. De rege et duobus pulicibus 16:1)
ANGVIS erat suetus corui consumere foetus;
(BALDO, NOUUS ESOPUS, XVI. De coruo et angue 17:1)
En" ait, "audisti, domino quid contigit isti, Utque sit ad regni moderamina corpore segni, Viribus effetis sibi prorsus ad omnia suetis.
(BALDO, NOUUS ESOPUS, XXII. De camelo, coruo, lupo, ursa et leone 23:14)
Quo sic impleto, rediit lupus ordine sueto Temptat et illesus, quid ut hinc sibi tollat ad esus.
(BALDO, NOUUS ESOPUS, XXIII. De ariete canem simulante 24:8)
Viribus effetus nec tanto pondere suetus, Alloquitur tandem sonipes se sic equitantem:
(BALDO, NOUUS ESOPUS, XXXIII. De ceruo et equo 36:12)
Quam dignus pastu sit et illius ammonet astu:
(BALDO, NOUUS ESOPUS, XXXIV. De mulo, uulpe et lupo 37:12)
Commaculare thorum ciconia sueta sororum, Dum prohiberetur, ne tale quid adgrederetur, Nec cuiusque minis foret huic ad talia finis, Cedat ut his causis tam turpiter [h]actenus ausis, Pellitur inmite stacionis ab arce potitae.
(BALDO, NOUUS ESOPUS, Epilogus: De ciconia stercorata 39:1)
Suetus in aetherios ire meatus
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Primus, III 7:1)
62. Docti retro et sueti fugendo respicere,
(CARMEN IN VICTORIAM PISANORUM245)

SEARCH

MENU NAVIGATION