라틴어 문장 검색

Ait enim Cumque nihil tam incorruptum esse debeat in re publica quam suffragium, quam sententia, non intellego cur qui ea pecunia corruperit, poena dignus sit:
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXX, 4장 10:3)
qui suffragio civium et praetorianorum militum studio infulas imperii suscepisse dicitur.
(ANNALES REGNI FRANCORUM (ANNALES LAURISSENSES MAIORES), 821 270:3)
Sed in eodem die orationum suffragiis et coniurationibus diversorum sacerdotum eiectus est.
(ANNALES XANTENSES QUI DICUNTUR, ANNALES XANTENSES QUI DICUNTUR 93:4)
παίδων ἐπ' ἀρότωͺ γνησίων ἐπι` σπορᾶͺ. Romanorum etiam maioribus Quintis et Serranis et multis aliis similibus non modo uxores, uerum etiam consulatus et dictaturae in agris offerebantur.
(아풀레이우스, 변명 86:10)
iam hoc praecipuum beneficium ac longe ante ceteros excellens, quod me uobis locupletissimus testis suo etiam suffragio commendat.
(아풀레이우스, 플로리다 16:65)
nam quanto uideor plura apud uos habere ad commendationem suffragia, tanto sum ad dicendum nimia reuerentia uestri cunctatior, et qui penes extrarios saepenumero promptissime disceptaui, idem nunc penes meos haesito ac - mirum dictu - ipsis inlecebris deterreor et stimulis refrenor et incitamentis cohibeor.
(아풀레이우스, 플로리다 18:12)
"Iam quae possunt alia meis aerumnis temptari vel adhiberi subsidia, cui nec dearum quidem quamquam volentium potuerunt prodesse suffragia?"
(아풀레이우스, 변신, 6권 1:32)
Hunc Rufinum postea, bis consulatu et dictatura functum, censor Fabricius senatu movit ob luxuriae notam, quod decem pondo libras argenti facti haberet.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Quartus, VIII 8:1)
Haec Apion dixisse Androclum tradit, eaque omnia scripta circumlataque tabula populo declarata, atque ideo cunctis petentibus dimissum Androclum et poena solutum leonemque ei suffragiis populi donatum.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Quintus, XIV 30:1)
In alia tribu , in alia filium suffragium ferre, filium adoptivum tam procedere quam si se natum habeat;
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Quintus, XIX 17:2)
Nam cum populo agere est rogare quid populum, quod suffragiis suis aut iubeat aut vetet;
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Tertius Decimus, XVI 4:1)
Cum ex generibus hominum suffragium feratur, 'curiata' comitia esse, cum ex censu et aetate 'centuriata,' cum ex regionibus et locis, 'tributa';
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Quintus Decimus, XXVII 6:2)
Propterea centuriata in campo Martio haberi exercitumque imperari praesidii causa solitum, quoniam populus esset in suffragiis ferendis occupatus.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Quintus Decimus, XXVII 6:4)
Primos autem municipes sine suffragii iure Caerites esse factos accepimus concessumque illis ut civitatis Romanae honorem quidem caperent, sed negotiis tamen atque oneribus vacarent, pro sacris bello Gallico receptis custoditisque.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Sextus Decimus, XIII 8:1)
Hinc tabulae Caerites appellatae versa vice, in quas censores referri iubebant quos notae causa suffragiis privabant.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Sextus Decimus, XIII 8:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION