라틴어 문장 검색

Si magna est, si nigra pars oculi, amissa naturali figura, in aliam uertit, si suffusioni color caeruleus est aut auri similis, si labat et hac atque illac mouetur, uix umquam succurritur.
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, 7장 33:6)
Atque ipsius suffusionis quaedam maturitas est:
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, 7장 34:5)
eaque demittenda sed recta est per summas duas tunicas medio loco inter oculi nigrum et angulum tempori propiorem, e regione mediae suffusionis sic, ne qua uena laedatur.
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, 7장 36:2)
Vbi eo uentum est, inclinanda acus ad ipsam suffusionem leuiterque ibi uerti et paulatim eam deducere infra regionem pupillae debet;
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, 7장 37:1)
Suffusio quoque, quam Graeci ὑπόχυσιν nominant, interdum oculi potentiae, qua cernit, se opponit.
(켈수스, 의학에 관하여, 6권, VI De oculorum morbis. 75:1)
Suffusionis jam alias feci mentionem;
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, VII De oculorum vitiis, quae scalpello et manu curantur. 36:1)
Nam si exigua suffusio est, si immobilis, colorem vero habet marinae aquae, vel ferri nitentis, et a latere sensum aliquem fulgoris relinquit, spes superest.
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, VII De oculorum vitiis, quae scalpello et manu curantur. 40:5)
Si magna est, si nigra pars oculi, amissa naturali figura, in aliam vertitur, si suffusioni color caeruleus est, aut auro similis, si labat, et hac atque illac movetur, vix umquam succurritur.
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, VII De oculorum vitiis, quae scalpello et manu curantur. 40:6)
Atque ipsius suffusionis quaedam maturitas est.
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, VII De oculorum vitiis, quae scalpello et manu curantur. 41:6)
eaque demittenda recta est per summas duas tunicas medio loco inter oculi nigrum et angulum tempori propiorem, e regione mediae suffusionis sic, ne qua vena laedatur.
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, VII De oculorum vitiis, quae scalpello et manu curantur. 43:2)
Ubi eo ventum est, inclinanda acus ad ipsam suffusionem est, leniterque ibi verti, et paulatim eam deducere infra regionem pupillae debet;
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, VII De oculorum vitiis, quae scalpello et manu curantur. 44:1)
Quid vallo sepsisse, quid propugnaculis et pinnis urbem armasse iuvabit, cum advolaverit aquila in auro terribilis, que nunc Pirenen, nunc Caucason, nunc Athlanta supervolans, militie celi magis confortata sufflamine, vasta maria quondam transvolando despexit?
(단테 알리기에리, Epistolae 39:6)
at si inter positum spatium sit longius aequo, aëra per multum confundi verba necessest et conturbari vocem, dum transvolat auras.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Quartus 20:4)
tranat transvolat, ut nare per aestatem liquidam suspexeris agmen.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM QUARTVM COMMENTARIVS, commline 2459)
aut si cetera transissem, num etiam Alpis poteram transvolare, quae praesidio illius tenentur?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER DECIMVS: AD L. PLANCVM ET CETEROS, letter 31 4:6)

SEARCH

MENU NAVIGATION