라틴어 문장 검색

Si sine causa longus dolor capitis est, et in ceruices ac scapulas transit, rursusque in caput reuertitur, aut a capite ad ceruices scapulasque peruenit, perniciosus est, nisi uomicam aliquam excitauit, sic ut pus extussiretur, aut nisi sanguis aliqua parte prorupit, aut nisi in capite multa porrigo totoue corpore pustulae ortae sunt.
(켈수스, 의학에 관하여, 2권, 8장 36:1)
Neque uerum est, quod dicitur a quibusdam, nullam febrem inordinatam esse, nisi aut ex uomica aut ex inflammatione aut ex ulcere:
(켈수스, 의학에 관하여, 3권, 3장 5:4)
Omnis tum uomicae finis est, ut rumpatur;
(켈수스, 의학에 관하여, 3권, 27장 11:4)
Si uero iecur uomica laborat, eadem facienda sunt, quae in ceteris interioribus suppurationibus.
(켈수스, 의학에 관하여, 4권, 15장 4:7)
Quidam etiam contra id scalpello aperiunt et ipsam uomicam adurunt.
(켈수스, 의학에 관하여, 4권, 15장 4:8)
Suffusio quoque, quam Graeci hypochysin nominant, interdum oculi potentiae, qua cernit, se opponit.
(켈수스, 의학에 관하여, 6권, 6장 64:1)
Suffusionis iam alias feci mentionem, quia cum recens incidit, medicamentis quoque saepe discutitur:
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, 7장 30:1)
Nam si exigua suffusio est, si immobilis, colorem uero habet marinae aquae uel ferri nitentis et a latere sensum aliquem fulgoris relinquit, spes superest.
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, 7장 33:5)
Si magna est, si nigra pars oculi, amissa naturali figura, in aliam uertit, si suffusioni color caeruleus est aut auri similis, si labat et hac atque illac mouetur, uix umquam succurritur.
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, 7장 33:6)
Atque ipsius suffusionis quaedam maturitas est:
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, 7장 34:5)
eaque demittenda sed recta est per summas duas tunicas medio loco inter oculi nigrum et angulum tempori propiorem, e regione mediae suffusionis sic, ne qua uena laedatur.
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, 7장 36:2)
Vbi eo uentum est, inclinanda acus ad ipsam suffusionem leuiterque ibi uerti et paulatim eam deducere infra regionem pupillae debet;
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, 7장 37:1)
Dolor etiam pulmonis, si neque per sputa, neque per sanguinis detractionem, neque per victus rationem finitus est, vomicas aliquas intus excitat, aut circa vicesimum diem, aut circa tricesimum, aut circa quadragesimum, nonnumquam etiam circa sexagesimum.
(켈수스, 의학에 관하여, 2권, VII Ex quibus notis singula morborum genera cognoscuntur. 33:1)
Sed hae vomicae modo a pulmone, modo a contraria parte nascuntur.
(켈수스, 의학에 관하여, 2권, VII Ex quibus notis singula morborum genera cognoscuntur. 34:2)
Quod si protinus initio dolor et tussis fuit, et spiritus difficultas, vomica vel ante, vel circa vicesimum diem erumpet:
(켈수스, 의학에 관하여, 2권, VII Ex quibus notis singula morborum genera cognoscuntur. 36:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION