라틴어 문장 검색

et ne multi inedia contabescerent, undarum magnitudine nusquam progredi permittente, lembis et scaphis copia suggerebatur abunde ciborum.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXIX, 6장 18:2)
nondumque duobus post consecrationem suam exactis mensibus quam maximis poterat itineribus ad imperatorem venire contendit, missis interim duobus legatis, qui quasi pro sua consecratione imperatori suggererent.
(ANNALES REGNI FRANCORUM (ANNALES LAURISSENSES MAIORES), 816 237:3)
Borna quoque primo per legatos, deinde ipse veniens, quid sibi facto opus esse videretur, suggessit.
(ANNALES REGNI FRANCORUM (ANNALES LAURISSENSES MAIORES), 820 260:3)
uires suggerit ipse timor.
(ANONYMUS NEVELETI, De mur[e] et rana 4:11)
Ista fuge causam suggerit, illa fugam.
(ANONYMUS NEVELETI, De leporibus et ranis 31:12)
michi suggerit aurum, Quod bibo.
(ANONYMUS NEVELETI, De musca et formica 40:7)
- audisne, Maxime, multos suggerentis?
(아풀레이우스, 변명 53:16)
Sed enim iste, ut est rei modicus, spei immodicus, pari auaritia et egestate totum Pudentillae quadragiens praesumptione cassa deuorarat eoque me amoliendum ratus, quo facilius Pontiani facilitatem, Pudentillae solitudinem circumueniret, infit generum suum obiurgare, quod matrem suam mihi desponderat;
(아풀레이우스, 변명 75:1)
male uos, qui suggessistis.
(아풀레이우스, 변명 96:7)
* * * Haec atque hoc genus alia partim cum audiret a Diogene Crates, alia ipse sibimet suggereret, denique in forum exilit, rem familiarem abicit uelut onus stercoris magis labori quam usui, dein coetu facto maximum exclamat:
(아풀레이우스, 플로리다 14:1)
procul igitur faces abicerent, procul ignes amolirentur, rogum demolirentur, cenam feralem a tumulo ad mensam referrent.
(아풀레이우스, 플로리다 19:8)
Tum quae ferebamus amoliti properiter, nulla salutis nostrae cura sed ne meae quidem necis habita, comitibus adscitis qui vulnerati remanserant, dudum recurrunt reliqua laturitaedio, ut aiebant, nostrae tarditatis.
(아풀레이우스, 변신, 6권 4:9)
Iamque praesente familia et nonnullis amicis et amnibus aegroto medicus poculum probe temperatum manu sua porrigebat Sed audax illa mulier, ut simul ei conscium sceleris amoliretur et quam desponderat pecuniam lucraretur, coram detento calice,
(아풀레이우스, 변신, 10권 25:6)
et iniecta dextera senex comissimus ducit me protinus ad ipsas fores aedis amplissimae, rituque sollemni apertionis cele- brato ministerio ac matutino peracto sacrificio, de opertis adyti profert quosdam libros litteris ignorabilibus praenotatos, partim figuris cuiuscemodi animalium concepti sermonis compendiosa verba suggerentes, partim nodosis et in modum rotae tortuosis capreolatimque condensis apicibus a curiosa profanorum lectione munita:
(아풀레이우스, 변신, 11권 22:14)
Haec mihi ipse canto cotidie vel potius ille cuius salutaria praecepta sunt, quaecumque sive in divinis lectionibus inveniuntur sive quae intrinsecus animo suggeruntur.
(아우구스티누스, 편지들, 8. (A. D. 392 Epist. XXII) Aurelio Episcopo Augustinus Presbyter 8:12)

SEARCH

MENU NAVIGATION