라틴어 문장 검색

Praeterea nulla ars contemplativa sine decretis suis est, quae Graeci vocant dogmata, nobis vel decreta licet appellare vel scita vel placita, quae et in geometria et in astronomia invenies.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 15, letter 95 10:1)
Philosophia autem et contemplativa est et activa;
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 15, letter 95 10:2)
Sequitur ergo ut, cum contemplativa sit, habeat decreta sua.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 15, letter 95 11:3)
et cum aliqui super hoc errore pervicaciter controversarentur (idiotarum siquidem est, sicut facile convinci, ita difficile compesci), con- stanter asserui, si eloquentibus amicis numquam agnitio contemplativa proveniat, esse asperum utcumque, tolerabile tamen, quia praevaleant ingenia sua, coram quibus imperitia civica peregrinatur, ad remotarum desideria provinciarum stilo adminiculante porrigere;
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 7권, Sidonius Philagrio suo salutem 2:2)
Sed pensandum est, ipsa cogitatio utrum suggestione an delectatione, uel, quod maius est, peccati consensu acciderit.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER PRIMUS., CAP. XXVII. 10:8)
Tribus enim modis impletur omne peccatum, uidelicet suggestione, delectatione, consensu.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER PRIMUS., CAP. XXVII. 10:9)
Suggestio quippe fit per diabolum, delectatio per carnem, consensus per spiritum;
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER PRIMUS., CAP. XXVII. 10:10)
et necessaria est magna discretio, ut inter suggestionem atque delectationem, inter delectationem et consensum iudex sui animus praesideat.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER PRIMUS., CAP. XXVII. 10:12)
In suggestione igitur peccati semen est, in delectatione fit nutrimentum, in consensu perfectio.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER PRIMUS., CAP. XXVII. 10:16)

SEARCH

MENU NAVIGATION