라틴어 문장 검색

HAEC quoque disciplina rhetorica est, callide et cum astu res criminosas citra periculum confiteri, ut si obiectum sit turpe aliquid quod negari non queat, responsione ioculari eludas et rem facias risu magis dignam quam crimine, sicut fecisse Ciceronem scriptum est, cum id quod infitiari non poterat urbano facetoque dicto diluit.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Duodecimus, XII 2:1)
Eo namque argumento demonstrat, qui sapiens rerum esse humanarum velit, non libris solis neque disciplinis rhetoricis dialecticisque opus esse, sed oportere eum versari quoque exercerique in rebus comminus noscendis periclitandisque eaque omnia acta et eventa firmiter meminisse et proinde sapere atque consulere ex his quae pericula ipsa rerum docuerint, non quae libri tantum aut magistri per quasdam inanitates verborum et imaginum tamquam in mimo aut in somnio deliraverint.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Tertius Decimus, VIII 3:1)
T. CASTRICIUS, rhetoricae disciplinae doctor, qui habuit Romae locum principem declamandi ac docendi, summa vir auctoritate gravitateque et a divo Hadriano in mores atque litteras spectatus, cum me forte praesente, usus enim sum eo magistro, discipulos quosdam suos senatores vidisset die feriato tunicis et lacernis indutos et gallicis calciatos, Equidem, inquit, maluissem vos togatos esse;
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Tertius Decimus, XXII 2:1)
Nequaquam esse verum, quod minutis quibusdam rhetoricae artificibus videatur, M. Ciceronem in libro quem De Amicitia scripsit vitioso argumento usum, ἀμφισβητούμενον ἀντι` ὁμολογουμένου posuisse;
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Septimus Decimus, V 1:1)
Hoc cum legeretur in coetu forte hominum doctorum, rhetoricus quidam sophista, utriusque linguae callens, haut sane ignobilis ex istis acutulis et minutis doctoribus qui τεχνικοί appellantur, atque in disserendo tamen non impiger, usum esse existimabat argumento M. Tullium non probo neque apodictico, sed eiusdem quaestionis, cuius esset ea ipsa res de qua quaereretur;
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Septimus Decimus, V 4:1)
Haec ille rhetoricus artifex dicere quibusdam videbatur perite et scienter, sed videlicet eum vocabula rerum vera ignoravisse.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Septimus Decimus, V 10:1)
̓Εξωτερικά dicebantur, quae ad rhetoricas meditationes facultatemque argutiarum civiliumque rerum notitiam conducebant, ἀκροατικά autem vocabantur, in quibus philosophia remotior subtiliorque agitabatur quaeque ad naturae contemplationes disceptationesve dialecticas pertinebant.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Vicesimus, V 3:1)
Veluti tropus rhetoricae, qui dicitur Praeter Expectatum, conformis est tropo musicae, qui vocatur Declinatio Cadentiae.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 293:2)
dialectica et rhetorica pugnacem reddunt ed at contentiones alacrem, Abeunt (ut ait ille) studia in mores.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XLVIII. [ = English L] DE STUDIIS ET LECTIONE LIBRORUM 1:33)
Adsit igitur rhetoricae suadela dulcedinis, quae tum tantum recta calle procedit cum nostra instituta non deserit cumque hac musica laris nostri uernacula nunc leuiores nunc grauiores modos succinat.
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Secundus, I 1:11)
speciosa quidem ista sunt, inquam, oblitaque rhetoricae ac musicae melle dulcedinis tum tantum cum audiuntur oblectant, sed miseris malorum altior sensus est;
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Secundus, V 1:4)
Sic musica quidem musicos, medicina medicos, rhetorica rhetores facit:
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Secundus, XI 2:7)
Ista enim, quamvis non dedeceant poetam, summatim tamen et uno tantummodo versiculo leviter attigit Vergilius, cum sic ait:
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 9권, 2장 3:2)
de qua prius quam dicam, ea quae ad formam et habitum et cultum et mores, nec minus quae ad ciuilia et bellica eius studia pertineant, non alienum erit summatim exponere.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Iulius, 44장 4:2)
poetica summatim attigit.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Augustus, 85장 2:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION