라틴어 문장 검색

secundum autem commune civitatis decretum, et ipsis acquiescentibus, utpote qui pacem obtinere cuperent et nihil suspectum haberent, eos provectos in altum submerserunt non minus ducentos.
(불가타 성경, 마카베오기 하권, 12장4)
Sed si xv numerum medium ponam, ut sint v xv xlv, in geometricam medietatem termini relabuntur aequalibus terminorum ad se invicem proportionibus custoditis.
(보이티우스, De Arithmetica, Liber secundus, Quemadmodum constitutis altrinsecus duobus terminis arithmetica, geometrica et armonica inter eos medietas alternetur: in quo de eorum generationibus 4:4)
Quae uero liquentia ut aer atque aqua facile quidem diuidentibus cedunt, sed cito in ea rursus a quibus sunt abscisa relabuntur;
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Tertius, XXI 2:16)
Ordo enim quidam cuncta complectitur, ut quod adsignata ordinis ratione decesserit hoc licet in alium, tamen ordinem relabatur, ne quid in regno prouidentiae liceat temeritati.
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Quartus, XI 7:23)
Aiunt enim non ideo quid esse euenturum quoniam id prouidentia futurum esse prospexerit, sed e contrario potius quoniam quid futurum est id diuinam prouidentiam latere non posse eoque modo necessarium hoc in contrariam relabi partem.
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Quintus, V 2:2)
Is naves nostras interiorem in portum post oppidum reduxit et ad terram deligavit faucibusque portus navem onerariam submersam obiecit et huic alteram coniunxit;
(카이사르, 내란기, 3권 39:3)
Pompeius filius, qui classi Aegyptiae praeerat, ad Oricum venit submersamque navim remulco multisque contendens funibus adduxit atque alteram navem, quae erat ad custodiam ab Acilio posita, pluribus aggressus navibus, in quibus ad libram fecerat turres, ut ex superiore pugnans loco integrosque semper defatigatis submittens et reliquis partibus simul ex terra scalis et classe moenia oppidi temptans, uti adversariorum manus diduceret, labore et multitudine telorum nostros vicit, deiectisque defensoribus, qui omnes scaphis excepti refugerant, eam navem expugnavit, eodemque tempore ex altera parte molem tenuit naturalem obiectam, quae paene insulam oppidum effecerat, et IIII biremes subiectis scutulis impulsas vectibus in interiorem portum traduxit.
(카이사르, 내란기, 3권 40:2)
ingentes vexi summersa carinas remorumque sonos et Pyrrhae saecula sensi.
(클라우디아누스, De Bello Gildonico 1:31)
quaeque relabentes undas aestumque secutae in refluos venere palam Nereides amnes confessae plausu dominam cecinere futuris auspicium thalamis.
(클라우디아누스, ex Carminibus Minoribus, Laus Serenae42)
'Tu Iovis aequorei summersam fluctibus aulam oratum volucres, Erato, iam perge quadrigas, a quibus haud umquam palmam rapturus Arion.
(클라우디아누스, Panegyricus dictus Manlio Theodoro consuli 2:151)
submersa tenebris proderit obscuro veluti sine remige puppis vel lyra quae reticet vel qui non tenditur arcus.
(클라우디아누스, Panegyricus de Quarto Consulatu Honorii Augusti 1:126)
summersae sedere rates;
(클라우디아누스, Panegyricus de Quarto Consulatu Honorii Augusti 1:379)
inpositae dein legiones, vagante fama submersas;
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER I, 70장16)
relabentem secuta est aedificiorum et hominum strages.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER I, 76장2)
tandem relabente aestu et secundante vento claudae naves raro remigio aut intentis vestibus, et quaedam a validioribus tractae, revertere;
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER II, 24장6)

SEARCH

MENU NAVIGATION