라틴어 문장 검색

sed quoniam sumptuosum erat et crudele victimas vel homines interficere, sanguinei coloris coepta est vestis mortuis inici, ut et ipse testatur purpureasque super vestes velamina nota et purpureosque iacit flores.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM TERTIVM COMMENTARIVS., commline 676)
minutum, edule, multum.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 4권, commline 1312)
quas ego universas civium esse optimorum et fortissimorum virorum sentio, sed tamen ii sunt coloni, qui se in insperatis ac repentinis pecuniis sumptuosius insolentiusque iactarunt.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATIONES IN CATILINAM, ORATIO IN L. CATILINAM SECVNDA 20:4)
quod sumptuosus, de luxurie, quod alieni appetens, de avaritia, quod seditiosus, de turbulentis et malis civibus, quod a multis arguitur, de genere testium;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 135:2)
atque habet etiam amoenitas ipsa vel sumptuosas vel desidiosas inlecebras multas cupiditatum.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 국가론, Liber Secundus 12:2)
ut in his (quoniam intellego te distentissimum esse qua de Buthrotiis qua de Bruto, cuius etiam ludorum sumptuosorum curam et administrationem suspicor ex magna parte ad te pertinere) ut ergo in eius modi re tribues nobis paulum operae;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER QVINTVS DECIMVS AD ATTICVM, letter 18 4:1)
exspecta igitur hospitem cum minime edacem tum inimicum cenis sumptuosis.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER NONVS: AD M. VARRONEM ET CETEROS, letter 23 1:6)
ludos adparat magnificentissimos, sic, inquam, ut nemo sumptuosiores, stulte bis terque non postulatos vel quia munus magnificum dederat vel quia facultates non erant [vel quia magister] vel quia potuerat magistrum se non aedilem putare.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 퀸투스와 주고 받은 편지들, LIBER TERTIVS, letter 8 8:5)
venio enim iam ad sumptuosos, relinquo istum quaestuosum.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Paradoxa stoicorum ad M. Brutum, Paradoxon VI, 2장 3:3)
omnēs Iūnōnī supplicāvērunt et conclāmāvērunt ‘bene verruncet!’ deinde cēnam sūmptuōsam ā mātre tuā parātam ēdimus.
(옥스포드 라틴 코스 2권, Horiātiae nūptiae29)
Sunt quidem omnino nobis modicae facultates, dignitas sumptuosa, reditus propter condicionem agellorum nescio minor an incertior;
(소 플리니우스, 편지들, 2권, letter 4 3:2)
Longum est altius repetere nec refert, quemadmodum acciderit, ut homo minime familiaris cenarem apud quendam, ut sibi videbatur, lautum et diligentem, ut mihi, sordidum simul et sumptuosum.
(소 플리니우스, 편지들, 2권, letter 6 1:1)
Villa usibus capax, non sumptuosa tutela.
(소 플리니우스, 편지들, 2권, letter 17 3:4)
Adiacet unctorium, hypocauston, adiacet propnigeon balinei, mox duae cellae magis elegantes quam sumptuosae;
(소 플리니우스, 편지들, 2권, letter 17 11:2)
Tenet se trans Tiberim in hortis, in quibus latissimum solum porticibus immensis, ripam statuis suis occupavit, ut est in summa avaritia sumptuosus, in summa infamia gloriosus.
(소 플리니우스, 편지들, 4권, letter 2 5:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION