라틴어 문장 검색

Et ideo Dominus in Evangelio inanem populorum gentilium miseratus laborem, qui lateres construerent lutulentae superstitioni, et voluptati corporis dediti, solidum fidei murum aedificare non possent, velut ad quosdam asinae fetus locutus ait:
(성 암브로시우스, 카인과 아벨에 대하여, 2권, 3장 2:7)
Quae videntur, inquit, membra corporis infirmiora esse, necessaria sunt, uno ac simplici verbo descriptiones Philosophiae supergressus;
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 8장 2:11)
Eminuit autem inter humilia, supergressa iam impotentia mediocrium delictorum, nefanda Clematii cuiusdam Alexandrini nobilis mors repentina;
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XIV, 1장 3:1)
Is in Britanniam missus, ut militares quosdam perduceret, ausos conspirasse Magnentio, cum reniti non possent, iussa licentius supergressus, fluminis modo fortunis complurium sese repentinus infudit, et ferebatur per strages multiplices ac ruinas, vinculis membra ingenuorum affligens, et quosdam obterens manicis, crimina scilicet multa consarcinando, a veritate longe discreta.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XIV, 5장 6:2)
Abusus enim multitudine hominum, quam tranquillis in rebus diutius rexit, ex agrestibus habitaculis urbes construxit, multis opibus firmas et viribus, quarum ad praesens pleraeque, licet Graecis nominibus appellentur, quae eisdem ad arbitrium imposita sunt conditoris, primigenia tamen nomina non amittunt, quae eis Assyria lingua institutores veteres indiderunt.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XIV, 8장 6:1)
Et licet haec quam diximus viam media sit et compendiaria, magisque celebris, tamen etiam aliae multo antea temporibus sunt constructae diversis.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XV, 10장 8:1)
Ut enim in rebus amat fieri dubiis et turbatis, hinc equitum nostrorum accursu, inde navigiis vectorum militum impetu repentino perterrefacti, evadendi subsidium velox locorum invenere prudentes, quorum digressu miles libere gradiens, opulentas pecore villas et frugibus rapiebat, nulli parcendo, extractisque captivis, domicilia cuncta, curatius ritu Romano constructa, flammis subditis exurebat.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XVII, 1장 7:1)
Dumque Romani nunc instant cedentibus, nunc ultro incessentes excipiunt, qui vehebant foculos repentes incurvi, prunas unius aggesti inseruere iuncturis ramis arborum diversarum, et iunco et manipulis constructi cannarum:
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XX , 11장 23:1)
Constructas veloci studio ligneas turres, propugnaculis hostium celsiores, imposuere trigeminis navibus, valide sibi conexis, quibus insistentes armati, uno parique ardore dispellere, collatis ex propinquo viribus, nitebantur:
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXI, 12장 9:1)
Nam supercilia eius sinistra Athyras portus despectat et Selymbria et Constantinopolis, vetus Byzantium, Atticorum colonia, et promuntorium Ceras praelucentem navibus vehens constructam celsius turrim, quapropter Ceratas appellatur ventus inde suetus oriri praegelidus.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXII: Julianus, 8장 8:1)
Prope palus est Maeotis amplissimi circumgressus, ex cuius uberrimis venis per Panticapes angustias undarum magnitudo prorumpit in Pontum, cuius in dextro latere insulae sunt Phanagorus et Hermonassa studio constructae Graecorum.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXII: Julianus, 8장 30:1)
Haec eadem regina heptastadium sicut vix credenda celeritate, ita magnitudine mira construxit, ob causam notam et necessariam.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXII: Julianus, 16장 10:1)
Cum enim calonum frequens multitude ad suscipiendum consuete pabulum prope acervum palearum stetisset, impendio celsum - hoc enim modo per regiones illas tales species construuntur, - rapientibus multis, quassata congeries inclinata est, parique exitio quinquaginta obruit homines, mole maxima ruinarum.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXIII, 2장 8:1)
Incensa denique urbe (ut memoratum est), constructo tribunali insistens, actis gratiis exercitui convocato, cunctos ad paria facienda deinceps hortabatur, et argenteos nummos centenos viritim pollicitus, cum eos parvitate promissi percitos tumultuare sensisset, ad indignationem plenam gravitatis erectus:
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXIIII, 3장 3:1)
Quo facto et naves incolumes sunt receptae, et residuus miles, quamquam saxis et varietate telorum ex edito vexaretur, post concertationem acerrimam, praealtas ripas et arduas supergressus, stabat immobilis.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXIIII, 6장 6:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION