라틴어 문장 검색

Quo mihi nunc magnae curae est, quod haec res tam secunde processit, ne quid in consulendo advorsi eveniat, quod nostras secundas res confutet, neve haec laetitia nimis luxuriose eveniat.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, A. Gellii Noctium Atticarum Liber Sextus, III 15:3)
et appositi versus Euripidi, quibus delicatorum hominum luxuriantem gulam confutavit.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, A. Gellii Noctium Atticarum Liber Sextus, XVI 1:2)
Praeter haec autem quae dicentem Favorinum audivimus, multa etiam memini poetarum veterum testimonia, quibus ambages fallaciosae confutantur.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, A. Gellii Noctium Atticarum Liber Quartus Decimus, I 35:1)
Nihil hercle, inquit, mihi de ista re in mentem venit, nisi auctoritas quaedam vetustatis non nimis anxie neque superstitiose loquentis.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Vicesimus, VI 13:1)
sophistica, empirica, et superstitiosa.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 132:4)
At antiquiores illi ex Graecis, Empedocles, Anaxagoras, Leucippus, Democritus, Parmenides, Heraclitus, Xenophanes, Philolaus, reliqui (nam Pythagoram, ut superstitiosum, omittimus), scholas (quod novimus) non aperuerunt:
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 157:12)
multo minus superstitiosas aut curiosas, quales naturalis magiae scriptores (homines levissimi, et in rebus tam seriis quales nunc agimus vix nominandi) ubique ostentant;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 289:4)
Postremo, neque omnino omittenda sunt superstitiosa, et (prout vocabulum sensu vulgari accipitur) magica.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 317:1)
Etiam superstitiosam quandam observationem in hac re (ut fit in rebus novis et miris) addiderunt homines: viz.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 375:7)
Videre etiam est reges, qui sub imperii sui initiis in victoriis et provinciis subiugandis maxime foelices fuerunt, cum vix possibile sit ut perpetuos progressus faciant, verum ut fortunam suam aliquando adversam et retrogradam experiantur, sub fine superstitiosos et melancholicos evasisse, uti contigit Alexandro Magno, Dioclesiano, ac nostra aetate Carolo Quinto et aliis.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XIX. DE IMPERIO 1:12)
accita quippe Epicharis et cum indice composita nullis testibus innisum facile confutavit.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XV, 51장11)
Mineruam, quam superstitiose colebat, somniauit excedere sacrario negantemque ultra se tueri eum posse, quod exarmata esset a Ioue.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Domitianus, 15장 3:1)
11. Et ideo confutetur illorum stultitia qui, arte scientiaque immunes, de solo ingenio confidentes, ad summa summe canenda prorumpunt;
(단테 알리기에리, DE VULGARI ELOQUENTIA, LIBER SECUNDUS 54:1)
Sint pura, casta, simplicia, moderata, non superstitiosa ieiunia.
(히에로니무스, 편지들, Ad Nepotianum Phesbyterum 12:2)
Sermo eius et omne convivium de scripturis aliquid proponere, libenter audire, respondere verecunde, recta suscipere, prava non acriter confutare, dispu- tantem contra se magis docere quam vincere et ingenuo pudore, qui ornabat aetatem, quid cuius esset, simpliciter confiteri;
(히에로니무스, 편지들, Ad Heliodorum Epitaphium Nepotiani 10:34)

SEARCH

MENU NAVIGATION