라틴어 문장 검색

179. Quibusdam in locis ad renovabiles energias adhibendas cooperativae societates augescunt, quae propriis loci necessitatibus satisfacere sinant, quin immo supervacaneam productionem vendere.
(교황, 프란치스코, 회칙, 찬미받으소서 231:1)
De timore supervacaneum est disserere, cum praesertim diligentia clarissumi viri consulis tanta praesidia sint in armis.
(살루스티우스, The Catilinarian Conspiracy, 51장36)
nos pro patria, pro libertate, pro vita certamus, illis supervacaneum est pugnare pro potentia paucorum.
(살루스티우스, The Catilinarian Conspiracy, 58장16)
Perfacile felix quod vota imperant facit.
(푸블릴리우스 시루스, 격언집, 534)
cui autem dubium esse, ubi unum bellum sit asperum ac difficile, cum id alteri extra sortem mandetur, quin alter consul pro supervacaneo atque inutili habeatur?
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber X 333:1)
si civis vester Alco, sicut ad pacem petendam ad Hannibalem venit ita pacis condiciones ab Hannibale ad vos rettulisset, supervacaneum hoc mihi fuisset iter, quo nec orator Hannibalis nec transfuga ad vos venissem;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Book XXI권 127:1)
"si aut collegam, id quod mallem, tui similem, L. Aemili, haberes aut tu collegae tui esses similis, supervacanea esset oratio mea;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Libri XXII 469:1)
Punici exercitus postquam advenere, in tumulum quidem perfacile agmen erexere;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXV 521:1)
et si evulsus forte est unus, nec loci multum aperit et alium reponere perfacile est.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIII 52:1)
iam pecuniam, iam alios belli apparatus referre supervacaneum esse:
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXV 565:1)
itaque apparuisset neque accusatorem hiscere potuisse et supervacaneam defensionem Pauli fuisse.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLV 451:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION