라틴어 문장 검색

Mali etiam morbi testimonium est vehementer et crebro spirare, a sexto die coepisse inhorrescere, pus expuere, vix excreare, dolorem habere continuum, difficulter morbum ferre, iactare bracchia et crura, sine voluntate lacrimare;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber II, 4장8)
difficulter urina redditur paulatimque;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber II, 7장34)
In pulmonis morbo si sputo ipso levatur dolor, quamvis id purulentum est tamen aeger facile spirat, facile excreat, morbum ipsum non difficulter fert, potest ei secunda valetudo contingere.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber II, 8장3)
Quae locis laborat aut difficulter partum edit, sternumento levatur.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber II, 8장50)
Id enim eius officium est, ut aegrum neque supervacua materia oneret, neque inbecillitatem fame prodat.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber III, 4장43)
sed id si stomachum offendit, supervacuum est, sicut ipsa quoque sorbitio.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber III, 6장41)
— Ex his autem eos, qui intra verba desipiunt, aut leviter etiam manu peccant, onerare asperioribus coercitionibus supervacuum est:
(켈수스, 의학에 관하여, Liber III, 18장18)
Remedia vero adhibere, ubi maxime furor urget, supervacuum est:
(켈수스, 의학에 관하여, Liber III, 18장29)
Asclepiades ea supervacua esse dixit, quoniam in lethargum saepe converterent:
(켈수스, 의학에 관하여, Liber III, 18장68)
Nam si expergiscitur, adhibere . . . eum sopito supervacuum est:
(켈수스, 의학에 관하여, Liber III, 20장13)
Cibus autem, quo die primum umor emissus est, supervacuus est, nisi si vires desunt.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber III, 21장87)
quod admodum supervacuum est, et quia ne lethargicus quidem his sanatur, et quia, cum possit ille numquam expergisci atque ita fame interire, hic ad se utique revertitur.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber III, 23장9)
Sed id, nisi intolerabilis dolor est, supervacuum est, satiusque est abstinere a cibo;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber IV, 2장19)
si metus eius est, supervacua sunt.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber IV, 9장6)
Cibi quoque adsumendi sunt frigidi, qui potius difficulter coquuntur, quam facile vitiantur.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber IV, 12장45)

SEARCH

MENU NAVIGATION