라틴어 문장 검색

sed ut quod Graeci ὑπέρ, nos super dicimus, quod illi ὕπτιοσ, nos supinus, quod illi ὑφορβόσ, nos subulcus, quod item illi ὕπνοσ, nos primo sypnus, deinde per y Graecae Latinaeque o litterae cognationem somnus:
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Tertius Decimus, IX 6:3)
Sed tamen per hoc alae eius succisae erant quatenus ad sequaces suos ex Anglia.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM SEPTIMUM 26:18)
propterea quod notiones rerum primae, quas mens haustu facili et supino excipit recondit atque accumulat (unde reliqua omnia fluunt), vitiosae sint et confusae et temere a rebus abstractae;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Introduction 2:5)
At naturalis magiae cultores, qui per rerum sympathias et antipathias omnia expediunt, ex conjecturis otiosis et supinissimis, rebus virtutes et operationes admirabiles affinxerunt;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 199:1)
Sed contra homines docti (supini sane et faciles) rumores quosdam experientiae, et quasi famas et auras ejus, ad philosophiam suam vel constituendam vel confirmandam exceperunt, atque illis nihilominus pondus legitimi testimonii attribuerunt.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 237:3)
Debetur etiam reipublicae reprehensio advocatorum moderata, ubi callida nimis praestant consilia, aut supina apparet negligentia, aut levis informatio, aut indecora importunitas, aut impudens defensio.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, LIV. [ = English LVI] DE OFFICIO IUDICIS 5:15)
Et dixi: " Non pascam vos. Quae moritura est, moriatur; et, quae succidenda est, succidatur; et reliquae devorent unaquaeque carnem proximae suae ".
(불가타 성경, 즈카르야서, 11장9)
ad rem me, inquit, omnium quaesitu maximam uocas, cui uix exhausti quicquam satis sit. Talis namque materia est ut una dubitatione succisa innumerabiles aliae uelut hydrae capita succrescant;
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Quartus, XI 1:4)
Hoc Pompeius ut oppidi oppugnationem tutiorem efficeret, omnem materiem circum oppidum succisam intro congessit.
(카이사르, 히스파니아 전기 41:10)
Caesar paucos dies in eorum finibus moratus, omnibus vicis aedificiisque incensis frumentisque succisis, se in fines Ubiorum recepit atque his auxilium suum pollicitus, si a Suebis premerentur, haec ab iis cognovit:
(카이사르, 갈리아 전기, 4권, 19장1)
At Q. Titurius et L. Cotta legati, qui in Menapiorum fines legiones duxerant, omnibus eorum agris vastatis, frumentis succisis, aedificiis incensis, quod Menapii se omnes in densissimas silvas abdiderant, se ad Caesarem receperunt.
(카이사르, 갈리아 전기, 4권, 38장3)
nam crebris arboribus succisis omnes introitus erant praeclusi.
(카이사르, 갈리아 전기, 5권, 9장5)
4. Contra gravis morbi periculum est, ubi supinus aeger iacet porrectis manibus et cruribus;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber II, 4장1)
Eadem mors denuntiatur, ubi aegri supini cubantis genua contracta sunt;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber II, 6장10)
vitare etiam, ne supinus obdormiat.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber IV, 28장7)

SEARCH

MENU NAVIGATION