라틴어 문장 검색

at idem ille, qui excipit, si tardior in scribendo aut incertior in intellegendo velut offensator fuit, inhibetur cursus, atque omnis quae erat concepta mentis intentio mora et interdum iracundia excutitur.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber X 182:2)
ut, perveniamus ad finem, non minus prospectu procedamus quam gradu, si non intersistentes offensantesque brevia illa atque singultantium modo eiecturi sumus.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber X 243:2)
ille, qui sanguinem suum vidit, cuius dentes crepuere sub pugno, ille, qui subplantatus adversarium toto tulit corpore nec proiecit animum proiectus, qui quotiens cecidit, contumacior resurrexit, cum magna spe descendit ad pugnam.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 2, letter 13 2:3)
Nunc velut in tenebris vicina transimus offensantes ea ipsa quae desideramus.
(세네카, De Vita Beata, Liber VII: ad Gallionem, De Vita Beata 13:5)
ceterum postquam Hasdrubalem Gisgonis venientem ad reliquias belli delendas transisse Hiberum et adpropinquare adlatum est, signumque pugnae propositum ab novo duce milites viderunt, recordati quos paulo ante imperatores habuissent quibusque et ducibus et copiis freti prodire in pugnam soliti essent, flere omnes repente et offensare capita et alii manus ad caelum tendere deos incusantes, alii strati humi suum quisque nominatim ducem implorare.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXV 538:1)
itaque cum specus esset repente naribus apertis, vehemens aquae vis inmissa supplantavit fulturas, quique intra fuerunt, et ab aquae multitudine et ab ruina specus omnes sunt oppressi.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER DECIMUS, 16장46)

SEARCH

MENU NAVIGATION