라틴어 문장 검색

Postridie eius diei praeter castra Caesaris suas copias traduxit et milibus passuum duobus ultra eum castra fecit eo consilio uti frumento commeatuque qui ex Sequanis et Haeduis supportaretur Caesarem intercluderet.
(카이사르, 갈리아 전기, 1권, 48장2)
postea vallo pedum XII in circuitu quindecim milium crebrisque castellis circummuniti oppido sese continebant.
(카이사르, 갈리아 전기, 2권, 30장2)
Quo in consilio, cum tantum repentini periculi praeter opinionem accidisset ac iam omnia fere superiora loca multitudine armatorum completa conspicerentur neque subsidio veniri neque commeatus supportari interclusis itineribus possent,
(카이사르, 갈리아 전기, 3권, 3장2)
Quod ubi Crassus animadvertit, suas copias propter exiguitatem non facile diduci, hostem et vagari et vias obsidere et castris satis praesidii relinquere, ob eam causam minus commode frumentum commeatumque sibi supportari, in dies hostium numerum augeri, non cunctandum existimavit quin pugna decertaret.
(카이사르, 갈리아 전기, 3권, 23장7)
Itaque cohortatus Aeduos de supportando commeatu praemittit ad Boios qui de suo adventu doceant hortenturque ut in fide maneant atque hostium impetum magno animo sustineant.
(카이사르, 갈리아 전기, 7권, 10장3)
Magna copia frumenti comparata considunt Drappes et Lucterius non longius ab oppido X milibus, unde paulatim frumentum in oppidum supportarent.
(카이사르, 갈리아 전기, 8권, 36장1)
deinde arando ne coxam bos, aliamve partem corporis offendat, optimum est etiam constitutas plantas circummunire caveis.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 5권, 9장 11:3)
Modum pomarii, priusquam semina seras,8 circummunire 9 maceriis vel saepe vel fossa praecipio,10 nec solum pecori, sed et homini transitum negare, quoniam si saepius cacumina manu detracta aut a pecoribus praerosa sunt, in perpetuum semina incrementum capere nequeunt.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 5권, 10장 1:1)
quin etiam post proelium Philippense interitumque C. Cassii et M. Bruti L. Iulium Mocillam praetorium et filium eius Aulumque Torquatum ceterosque pari fortuna perculsos instituit tueri atque ex Epiro iis omnia Samothraciam supportari iussit.
(코르넬리우스 타키투스, Vitae, Ex Libro de Latinis Historicis, 11장 2:1)
Nisi quid navibus Laudicenorum supportarit, cito fame pereat necesse est ;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER DVODECIMVS: AD C. CASSIVM ET CETEROS, letter 13 5:6)
ne supportare possit et Cassi classis bene magna cui praeest Sextilius Rufus et tres quas nos adduximus, ego, Turullius, Patiscus, facile praestabunt.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER DVODECIMVS: AD C. CASSIVM ET CETEROS, letter 13 5:7)
in portu emporium brevi perfrequens factum omniaque hinc in castra supportabantur.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLI 6:1)
quanti praeparati commeatus, et unde terrestri itinere, unde navibus subportarentur;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLIV 215:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION