라틴어 문장 검색

hoc regi oportere ab anima, quae tamen ipsi nonnumquam compatitur.
(성 암브로시우스, 죽음의 복됨, 7장 1:2)
Negare tamen non possumus quod compatiatur corpori suo;
(성 암브로시우스, 죽음의 복됨, 7장 3:1)
Siquidem et modulator modulis suis, aut tibiae, aut citharae, aut organi, voce, gestu, affectuque compatitur.
(성 암브로시우스, 죽음의 복됨, 7장 3:9)
ferreus est, qui non conpatitur;
(ARCHIPOETA, I86)
Unum enim corpus sub uno capite sumus, ut et vos in nobis negotiosi et nos in vobis otiosi simus, quia, si patitur unum membrum, compatiuntur omnia membra et, si glorificatur unum membrum, congaudent omnia membra.
(아우구스티누스, 편지들, 15. (A. D. 398 Epist. XLVIII) Domino Dilecto et Exoptatissimo Fratri et Conpresbytero Eudoxio et Qui Tecum Sunt Fratribus Augustinus et Qui Mecum Sunt Fratres In Domino salutem 1:2)
Nescio quo enim modo minus fit quod patitur unum membrum, si compatiuntur alia membra.
(아우구스티누스, 편지들, 26. (A. D. 409 Epist. XCIX) Religiosissimae Atque In Christi Membris Merito Sancteque Laudabili Famulae Dei Italicae Augustinus In Domino salutem 2:2)
Nec ipsa mali relevatio fit per communionem cladis sed per solatium caritatis, ut, quamvis alii ferendo patiuntur, alii cognoscendo compatiuntur, communis sit tamen tribulatio, quibus probatio, spes, dilectio spiritusque communis est.
(아우구스티누스, 편지들, 26. (A. D. 409 Epist. XCIX) Religiosissimae Atque In Christi Membris Merito Sancteque Laudabili Famulae Dei Italicae Augustinus In Domino salutem 2:3)
Spero enim fore ut eductus eruditusque a te, dignus existat et nobis et rerum nostrarum susceptione.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Nonus, III 6:5)
37. Gradus autem in susceptione caloris sunt complures.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 177:1)
Si compatiatur afflictis, nobilitat sua praecordia, quae non secus atque celebrata illa arbor per sua vulnera balsamum exudat.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XIII. DE BONITATE ET BONITATE NATIVA 1:44)
mundus igitur est novus, ergo non est aeternus, cum novum et aeternum non se compatiantur in eodem.
(Boethius De Dacia, DE MUNDI AETERNITATE, 2 6:9)
Maior patet, quia prioritas et posterioritas naturae et simultas durationis compatiuntur se.
(Boethius De Dacia, DE MUNDI AETERNITATE, 3 13:8)
ieiunia, chameuniae, huc illucque discursus, peregrinorum susceptio, defensio pauperum, standi in oratione perseverantia, visitatio languentium, labor manuum, unde praebeantur elemosynae, et, ne sermonem longius traham, cuncta, quae per corpus exercentur, fracto corpore minora fiunt.
(히에로니무스, 편지들, Ad Nepotianum Phesbyterum 3:11)
Sunt singulorum, uti natalium fulgurumque susceptiones, item funerum atque expiationum:
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XVI. 8:1)
hinc gignebatur fuga desidiae voluptatumque contemptio, ex quo laborum dolorumque susceptio multorum magnorum recti honestique causa et earum rerum quae erant congruentes cum praescriptione naturae;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아카데미카, LIBER PRIMUS 29:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION