라틴어 문장 검색

Esse quidem laesi poterat tibi pectoris index et color et macies et vultus et umida saepe lumina nec causa suspiria mota patenti et crebri amplexus, et quae, si forte notasti, oscula sentiri non esse sororia possent:
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 9권 46:5)
"Tu, dea, tu praesens nostro succurre labori, astrorum decus et nemorum Latonia custos Siqua tuis umquam pro me pater Hyrtacus aris dona tulit, siqua ipse meis venatibus auxi suspendive tholo aut sacra ad fastigia fixi:
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 9권 12:23)
"huic Dido in ferrum, simul in suspendia Phyllis, Euadne in flammas et Sestias isset in undas."
(시도니우스 아폴리나리스, Carmina, Epithalamium 22)
quod si contuleris tuo poetae, mandem perpetuis legenda fastis quaecumque egregiis geris triumphis, nam nunc Musa loquax tacet tributo, quae pro Vergilio Terentioque sextantes legit unciasque fisci, Marsyaeque timet manum ac rudentem, qui Phoebi ex odio vetustiore nunc suspendia vatibus minatur.
(시도니우스 아폴리나리스, Carmina, Ad Imperatorem Maiorianum 10)
et licet sororiae hereditatis duo consortes esse videamini, exemplo tamen fidei tuae superstes germana commota est ad boni operis imitationem.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 3권, Sidonius Avito suo salutem 3:1)
cui, Paean, nova plectra moves umeroque comanti facundum suspendio ebur?
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Silvae, 1권, epithalamion in Stellam et Violentillam2)
Tantum rex idem utilitati suae gentis consuluit, ut plerisque in locis, ubi fontes lucidos iuxta puplicos uiarum transitus conspexit, ibi ob refrigerium uiantium, erectis stipitibus, aereos caucos suspendi iuberet, neque hos quisquam, nisi ad usum necessarium, contingere prae magnitudine uel timoris eius auderet, uel amoris uellet.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER SECUNDUS., CAP. XVI. 1:9)
Porro caput et manus cum brachiis a corpore praecisas iussit rex, qui occiderat, in stipitibus suspendi.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER TERTIUS., CAP. XII. 1:4)
sororium tigillum vocant.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber I 280:3)
Vtinam me divi adaxint ad suspendium potius quidem quam hoc pacto apud te serviam.
(티투스 마키우스 플라우투스, Aulularia, act 1, scene 116)
hercle me suspendio, quam tu eius potior fias, satiust mortuom.
(티투스 마키우스 플라우투스, Casina, act 1, scene 124)
tu ut hodie adveniens cenam des sororiam, hic nuptialem cras dabit.
(티투스 마키우스 플라우투스, Curculio, act 5, scene 2159)

SEARCH

MENU NAVIGATION