라틴어 문장 검색

qui laetis risum salibus movisse facetus, qui nutu manibusque loquax, cui tibia flatu, cui plectro pulsanda chelys, qui pulpita socco personat aut alte graditur maiore cothurno, et qui magna levi detrudens murmura tactu innumeras voces segetis moderatus aenae intonet erranti digito penitusque trabali vecte laborantes in carmina concitet undas, vel qui more avium sese iaculentur in auras corporaque aedificent celeri crescentia nexu, quorum compositam puer amentatus in arcem emicet et vinctu plantae vel cruribus haerens pendula librato figat vestigia saltu.
(클라우디아누스, Panegyricus dictus Manlio Theodoro consuli 2:166)
Cuius velut discipulus duo volumina similium praeceptorum de vineis Iulius Graecinus composita facetius et eruditius posteritati tradenda curavit.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 1권, 1장 14:2)
cum quidem plerisque uilitatem mirantibus facetissime Cicero:
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Iulius, 50장 2:2)
et tamen nonnulla eius facetissima extant, in quibus et haec.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Vespasianus, 22장 1:3)
Aelium Lamiam ob suspiciosos quidem, uerum et ueteres et innoxios iocos, quod post abductam uxorem laudanti uocem suam 'eutacto' dixerat quodque Tito hortanti se ad alterum matrimonium responderat:
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Domitianus, 10장 2:3)
attamen, docte, facete, apte, composite, ornate, et diserte.
(프란키스 글라스, Washingtonii Vita, CAPUT VICESIMUM PRIMUM.109)
ut cuique est aetas, ita quemque facetus adopta.
(호라티우스의 첫번째 편지, 0635)
hinc omnis pendet Lucilius, hosce secutus,mutatis tantum pedibus numerisque, facetus,emunctae naris, durus conponere versus.
(호라티우스의 풍자, 1권, 04장2)
"Eadem domo, uno cubiculo, saepe uno tenentur et lectulo, et suspiciosos nos vocant, si aliquid aestimemus."
(히에로니무스, 편지들, An Eustochium 10:60)
Facetam vocant et sanctam et in qua nullus sit dolus,
(히에로니무스, 편지들, An Eustochium 18:5)
Iterum me malignum, iterum suspiciosum, iterum rumigerulum clamitas.
(히에로니무스, 편지들, An Matrem et Filiam In Gallia Commorantes 10:1)
Ea facetissima iuratio Tremellio Scrophae cognomentum dedit.
(Macrobii Saturnalia, Liber I, VI. 30:11)
Hannibal Carthaginiensis apud regem Antiochum profugus facetissime cavillatus est.
(Macrobii Saturnalia, Liber II, II. 1:3)
Venderet excultos colles cum praeco facetus Atque suburbani iugera pulchra soli, 'Errat' ait 'si quis Mario putat esse necesse Vendere:
(마르티알리스, 에피그램집, 1권, LXXXV1)
haec facetum carmen inbuant aures.
(마르티알리스, 에피그램집, 7권, XXVI3)

SEARCH

MENU NAVIGATION