라틴어 문장 검색

ultima legati defleta dolore querella est Palladiis quod farra focis, vel quod stipis ipsis virginibus castisque choris alimenta negentur, Vestales solitis fraudentur sumptibus ignes, hinc ait et steriles frugescere rarius agros et tristem saevire famem, totumque per orbem mortales pallere inopes ac panis egenos, quae tanta extiterit praesenti tempore tamque invidiosa fames, quam Triptolemi Cererisque moverit ira penu pro virginis ulciscendo, non memini nec tale aliquid vel fama susurrat.
(프루덴티우스, Contra Symmachum, 2권, section 2320)
iam susurrari audio Civem Atticam esse hanc.
(푸블리우스 테렌티우스 아페르, 안드리아, act 4, scene 4120)
Tum sonus auditur gravior, tractimque susurrant, frigidus ut quondam silvis immurmurat Auster, ut mare sollicitum stridit refluentibus undis, aestuat ut clausis rapidus fornacibus ignis:
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 농경시, Book 4권 12:4)
sed si tecta negant ut occupata, perge ad limina mox episcoporum, sancti et Gallicini manu osculata tecti posce brevis vacationem, ne, si destituor domo negata, maerens ad madidas eam tabernas et claudens geminas subinde nares propter fumificas gemam culinas, qua serpylliferis olet catillis bacas per geminas ruber botellus ollarum aut nebulae vapore iuncto fumant cum crepitantibus patellis, hic cum festa dies ciere ravos cantus coeperit et voluptuosam scurrarum querimoniam crepare, tunc, tunc carmina digniora vobis vinosi hospitis excitus Camena plus illis ego barbarus susurrem.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 8권, Sidonius Lupo suo salutem. 3:19)

SEARCH

MENU NAVIGATION