라틴어 문장 검색

interim cum in actis senatus legisset dimissos ac ne auditos quidem quosdam reos, de quibus strictim et nihil aliud quam nominatos ab indice scripserat, pro contempto se habitum fremens repetere Capreas quoquo modo destinauit, non temere quicquam nisi ex tuto ausurus.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Tiberius, 73장 1:1)
Quocirca, quid usu didicerim, quidque aliorum de ratione sentirem, breviter exponere, strictim et singula quaeque carptim attingens, in praesentia, nosmetipsos accingamus.
(프란키스 글라스, Washingtonii Vita, PERORATIO. LECTORI BENEVOLO SALUTEM.26)
E quibus unum, qui huius artis est princeps, breviter strictimque describam, quo facilius magistro cognito discipulos recognoscas.
(히에로니무스, 편지들, An Eustochium 22:12)
fida satis bene addidit 'fida', ut ostenderet symbolum, quo utebantur in bello.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM SECVNDVM COMMENTARIVS., commline 3771)
cuius rei vestigium est quod hodieque quindecimvirorum cortinis delphinus in summo ponitur et pridie quam sacrificium faciunt, velut symbolum delphinus circumfertur, ob hoc scilicet, quia quindecimviri librorum Sibyllinorum sunt antistites, Sibylla autem Apollinis vates et delphinus Apollini sacer est.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM TERTIVM COMMENTARIVS., commline 33210)
in quo tractat de Platonis dogmate, quod in Phaedone positum est περι` ψυχῆσ, de quo in georgicis strictim, hic latius loquitur.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM SEXTVM COMMENTARIVS., commline 7032)
tessera signum symbolum bellicum, quod ad pugnam exeuntibus datur, scilicet propter confusionem, ut fuit in bello Marii bardeus, in Sullae Apollo Delphicus, in Caesaris Venus Genetrix.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM SEPTIMVM COMMENTARIVS., commline 6374)
Scaurus de vita sua in agrum hostium veni, pilatim exercitum duxi, id est strictim et dense.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM DVODECIMVM COMMENTARIVS., commline 12115)
an quia consolantis et hoc officium est, ut merentem strictim et obiurget?
(마우루스 세르비우스 호노라투스, In Vergilii Bucolicon Librum, ECLOGA SEXTA., commline 477)
itaque maximae res tacitae praeterierunt, de divinatione de fato, quibus de quaestionibus tu quidem strictim nostri autem multa solent dicere, sed ab hac ea quaestione quae nunc in manibus est separantur;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER TERTIUS 19:4)
similiter nunc petes a Crasso, ut illam copiam ornamentorum suorum, quam constructam uno in loco quasi per transennam praetereuntes strictim aspeximus, in lucem proferat et suo quidque in loco conlocet.'
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER PRIMVS 162:3)
quem tu Corcyrae, ut mihi aliis litteris significas, strictim attigisti, post autem, ut arbitror, a Cossinio accepisti.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER SECVNDVS AD ATTICVM, letter 1 2:8)
videamus nunc strictim, sicut cetera, quae post mortem Sex.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 로스키우스 변호문, 34장 1:1)
Eius aditus ad philosophiam neoplatonicam copiam dedit illi cognoscendi prospectum luminis quod ex alto venit ad res illuminandas, et ita est symbolum Dei.
(교황, 프란치스코, 회칙, 신앙의 빛 57:3)
aqua eodem tempore symbolum est mortis, quae nos invitat ut transeamus per conversionem nostri « ego », ad aperturam erga nostrum maius « ego »;
(교황, 프란치스코, 회칙, 신앙의 빛 79:9)

SEARCH

MENU NAVIGATION