라틴어 문장 검색

Tercio capitulo memoro tabernam.
(ARCHIPOETA, X41)
Meum est propositum in taberna mori,
(ARCHIPOETA, X45)
mihi sapit dulcius vinum de taberna
(ARCHIPOETA, X51)
Postea, inquit, videbamus Androclum et leonem, loro tenui revinctum, urbe tota circum tabernas ire, donari aere Androclum, floribus spargi leonem, omnes ubique obvios dicere:
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Quintus, XIV 31:1)
In taberna quando sumus, non curamus, quid sit humus, sed ad ludum properamus, cui semper insudamus.
(CARMINA BURANA 1:1)
Quid agatur in taberna, ubi nummus est pincerna, hoc est opus, ut queratur, sed quid loquar, audiatur.
(CARMINA BURANA 1:2)
stat tamen atque alias succingit lena ministras dilectumque diu quamvis longaeva lupanar circuit et retinent mores, quod perdidit aetas.
(클라우디아누스, In Eutropium, Liber Prior 1:63)
Socors et somniculosum genus id mancipiorum,otiis, campo, circo, theatris, aleae, popinae, lupanaribus consuetum, numquam non easdem ineptias somniat;
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 1권, 8장 2:1)
Q. Volusio P. Scipione consulibus otium foris, foeda domi lascivia, qua Nero itinera urbis et lupanaria et deverticula veste servili in dissimulationem sui compositus pererrabat, comitantibus qui raperent venditioni exposita et obviis vulnera inferrent, adversus ignaros adeo ut ipse quoque exciperet ictus et ore praeferret.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XIII, 25장1)
Vatinius inter foedissima eius aulae ostenta fuit, sutrinae tabernae alumnus, corpore detorto, facetiis scurrilibus;
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XV, 34장4)
crepidinibus stagni lupanaria adstabant inlustribus feminis completa et contra scorta visebantur nudis corporibus.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XV, 37장6)
initium in ea parte circi ortum quae Palatino Caelioque montibus contigua est, ubi per tabernas, quibus id mercimonium inerat quo flamma alitur, simul coeptus ignis et statim validus ac vento citus longitudinem circi corripuit.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XV, 38장2)
rapti e publico plerique, plures in tabernis et cubilibus intercepti.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER I, 86장4)
in itinere ac taberna proiectum humi iugulavit, magna cum invidia novi principatus, cuius hoc primum specimen noscebatur.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER II, 64장3)
quotiens pars altera inclinasset, abditos in tabernis aut si quam in domum perfugerant, erui iugularique expostulantes parte maiore praedae potiebantur:
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER III, 83장2)

SEARCH

MENU NAVIGATION