라틴어 문장 검색

non enim a vapore umor corrumpere poterit materiem contignationis, sed inter duas camaras vagabitur.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER QUINTUS, 10장19)
testudinata vero ibi fiunt, ubi non sunt impetus magni et in contignationibus supra spatiosae redduntur habitationes.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER SEXTUS, 3장9)
Tablinum, si latitudo atrii erit pedum viginti, dempta tertia eius spatio reliquum tribuatur.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER SEXTUS, 3장23)
si erit ab pedibus XXX ad XL, ex atrii latitudine tablino dimidium tribuatur.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER SEXTUS, 3장24)
cum autem ab XL ad LX, latitudo dividatur in partes quinque, ex his duae tablino constituantur.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER SEXTUS, 3장25)
si enim maiorum symmetriis utemur in minoribus, neque tablina neque alae utilitatem poterunt habere, sin autem minorum in maioribus utemur, vasta et inmania in his ea erunt membra.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER SEXTUS, 3장27)
Altitudo tablini ad trabem adiecta latitudinis octava constituatur.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER SEXTUS, 3장29)
Fauces minoribus atriis e tablini latitudine dempta tertia, maioribus dimidia constituantur.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER SEXTUS, 3장31)
in aegyptiis autem supra columnas epistylia et ab epistyliis ad parietes, qui sunt circa, inponenda est contignatio, supra coaxationem pavimentum, subdiu ut sit circumitus.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER SEXTUS, 3장48)
sin autem officient trabes ea lumina aut contignationes, de superioribus partibus aperiatur et ita inmittatur.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER SEXTUS, 6장38)
in contignationibus vero diligenter est animadvertendum, ne qui paries, qui non exeat ad summum, sit extructus sub pavimentum, sed potius relaxatus supra se pendentem habeat coaxationem.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER SEPTIMUS, 1장4)
cum enim solidus exit, contignationibus arescentibus aut pandatione sidentibus, permanens structurae soliditate dextra ac sinistra secundum se facit in pavimentis necessario rimas.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER SEPTIMUS, 1장5)
Subdiu vero maxime idonea faciunda sunt pavimenta, quod contignationes umore crescentes aut siccitate decrescentes seu pandationibus sidentes movendo se faciunt vitia pavimentis;
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER SEPTIMUS, 1장21)
cum coaxatum fuerit, super altera coaxatio transversa sternatur clavisque fixa duplicem praebeat contignationi loricationem.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER SEPTIMUS, 1장24)
hique asseres, cum ad formam circinationis fuerint distributi, catenis dispositis ad contignationes, sive tecta erunt, crebriter clavis ferreis fixi religentur.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER SEPTIMUS, 3장3)

SEARCH

MENU NAVIGATION