라틴어 문장 검색

Tum qui et cenulam ordine suo curabat, praemium quaestionis ponebat librum veteris scriptoris vel Graecum vel Latinum et coronam e lauro plexam, totidemque res quaerebat quot homines istic eramus;
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Octavus Decimus, II 4:1)
Quali talione Diogenes philosophus usus sit, pertemptatus a dialectico .
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Octavus Decimus, XIII 1:1)
Nonnulla autem in istis legibus ne consistere quidem, sicuti dixi, visa sunt, velut illa lex talionis, cuius verba, nisi memoria me fallit, haec sunt:
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Vicesimus, I 15:1)
' Si merbrum rupit, ni cum e pacto, talio esto.'
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Vicesimus, I 15:2)
Praeter enim acerbitatem ne procedere quoque executio iustae talionis potest.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Vicesimus, I 16:1)
Nam cui membrum ab alio ruptum est, si ipsi itidem rumpere per talionem velit, quaero, an efficere possit rumpendi pariter membri aequilibrium?
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Vicesimus, I 16:2)
Ictus quippe fortuitus et consultus non cadunt sub eiusdem talionis similitudinem.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Vicesimus, I 17:3)
Quonam igitur modo inprudentem poterit imitari, qui in exequenda talione non licentiae ius habet, sed inprudentiae?
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Vicesimus, I 17:4)
Sed iniurias atrociores, ut de osse fracto, non liberis modo, verum etiam servis factas, inpensiore damno vindicaverunt, quibusdam autem iniuriis talionem quoque adposuerunt.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Vicesimus, I 33:1)
Verumst, mi Favorine, talionem parissimam fieri difficillime.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Vicesimus, I 35:1)
"Quod si ita est ut dico, et ut ipse aequitatis habitus demonstrat, taliones illae tuae reciprocae argutiores profecto quam veriores fuerunt.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Vicesimus, I 36:1)
praesertim cum habeas facultatem paciscendi et non necesse sit pati talionem, nisi eam tu elegeris.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Vicesimus, I 37:2)
Quod edictum autem praetorum de aestimandis iniuriis probabilius esse existimas, nolo hoc ignores, hanc quoque ipsam talionem ad aestimationem iudicis redigi necessario solitam.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Vicesimus, I 38:1)
Lambertum quod attinet, rex vita eum privare noluit, sive ex animi magnitudine, reputans illum instar imaginis tantum cereae fuisse quam alii temperarant et finxerant, sive ex alta quadam prudentia, putans eum, si capite plecteretur, nimis propere in oblivionem iturum, sin in vivis maneret, futurum eum assiduum spectaculum et instar remedii aut exorcismi adversus eiusmodi spectra et incantationes temporibus venturis.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM SECUNDUM 14:19)
Nihilominus archidux, quasi per talionem quandam, Anglos etiam e Flandria exulare iussit, in quo, si quis rem recte introspiciat, solummodo actum agebat.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM SEXTUM 11:8)

SEARCH

MENU NAVIGATION