라틴어 문장 검색

Erat autem nepos Aeduini regis ex sorore Acha, dignumque fuit, ut tantus praecessor talem haberet de sua consanguinitate et religionis heredem et regni.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER TERTIUS., CAP. VI. 1:1)
Aestimabile esse dicunt - sic enim, ut opinor, appellemus - id, quod aut ipsum secundum naturam sit aut tale quid efficiat, ut selectione dignum propterea sit, quod aliquod pondus habeat dignum aestimatione, quam illi ἀξίαν vocant, contraque inaestimabile, quod sit superiori contrarium.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 최선과 최악에 관하여, LIBER TERTIUS 26:3)
Et, si vere aestimare Macedonas, qui tunc erant, volumus, fatebimur et regem talibus ministris et illos tanto rege fuisse dignissimos.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 4권, 16장 37:1)
Sed si qua celo est pietas que talia remuneranda prospiciat, illa vobis premia digna ferat, qui tante urbis misericordiam induistis et ad sedanda civium profana litigia festinatis.
(단테 알리기에리, Epistolae 4:7)
talem te protinus anni formavere rudes, et dignum vita curuli traxit iter primaeque senes cessere iuventae.
(클라우디아누스, Panegyricus dictus Manlio Theodoro consuli 2:9)
"At tibi pro scelere," exclamat, "pro talibus ausis, di, si qua est caelo pietas, quae talia curet, persolvant grates dignas et praemia reddant debita, qui nati coram me cernere letum fecisti et patrios foedasti funere voltus.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 2권 22:5)
Si verum dixit, ergo verum est quod latrones et alij similesdigne et iuste pro talibus factis a iudice occidi possint, sicut latroille digne et iuste occidebatur.
(ALBERTANO OF BRESCIA, DE AMORE ET DILECTIONE DEI ET PROXIMI ET ALIARUM RERUM ET DE FORMA VITAE, LIBER III 90:11)
Propterea etiam divina dignos habitos gratia, quod nequaquam viderentur indigni quibus talia divinis beneficiis provenirent.
(성 암브로시우스, 카인과 아벨에 대하여, 1권, 7장 2:17)
quid erat dubitatione dignum, si esset quicquam cur placeret fratrem et talem fratrem relinqui?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER SEXTVS AD ATTICVM, letter 9 6:4)
MopsusAn quicquam nobis tali sit munere maius Et puer ipse fuit cantari dignus, et ista iam pridem Stimichon laudavit carmina nobis.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 전원시, ECLOGA V. MENALCAS, MOPSUS34)
aut frustra clementiae gravitatisque vestrae fama volgata per gentes est, si talibus de causis, quae vix querella et expostulatione dignae sunt, arma capitis et regibus sociis bella infertis."
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLII 451:2)
Sed ideo vobis talia verba dixi quia, ut mihi videtur, vix aliquis vestro dignus reperitur amore.
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 1권, 6장: 어떻게 얼마나 많은 방법으로 사랑이 이루어질까, H. 상층 귀족남성이 같은 계층의 여자와 나누는 이야기 10:3)
"Amator iste dolosus, qui suis meritis dignam reperit mulierem quae tanto facinori non erubuit assentire, male acquisito fruatur amore, si placet, et ipsa tali digna fruatur amico.
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 2권, 7장: 사랑의 여러 사례들 23:8)
Licet meminerim me audisse ex relatione cujusdam fide digni, quod ipse in curandis oculorum suorum cataractis (erat autem cura talis, ut immitteretur festuca quaedam parva argentea intra primam oculi tunicam, quae pelliculam illam cataractae removeret et truderet in angulum oculi) clarissime vidisset festucam illam supra ipsam pupillam moventem.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 421:5)
nam et Romanorum amicitiam nunc Carthaginienses hostes eorum iuvando, nunc hic sociis nostris oppugnandis violaverat et in vos talis fuit ut nobis, etiam si nostrarum oblivisceremur iniuriarum, vestrae iniuriae satis digna causa belli fuerit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIV 252:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION