라틴어 문장 검색

[0661B] Sic tandem his gravi insecutione urgentibus, his vero in grandi pressura portam obtinentibus, quidam Christianorum lento cursu tardiores exclusi, ante januam et urbis muros armis impiorum gentilium occubuerunt et ad quadraginta ibidem decollati sunt.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER X 24:6)
Sed vulneratis Christianis a tribus galeidis expositis, caeteri adhuc incolumes Christiani, aliis assumptis secum sociis in duabus galeidis, navem, quae amplius rebus, militibus et armis onerata et impedita, tardior ibat, insecuti, [0705B] jam quinque galeidis valide assilientes cinxerunt.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER XII 34:10)
Refrenare et compescere debes insuper linguam tuam ut sit tarda ad loquendum,et ad iudicandum, et ad respondendum et non velox.
(ALBERTANO OF BRESCIA, DE AMORE ET DILECTIONE DEI ET PROXIMI ET ALIARUM RERUM ET DE FORMA VITAE, LIBER I 17:1)
et tardus ad iram."
(ALBERTANO OF BRESCIA, DE AMORE ET DILECTIONE DEI ET PROXIMI ET ALIARUM RERUM ET DE FORMA VITAE, LIBER I 17:3)
illa crescunt mora et tanto plus solvendumest, quanto tardius.
(ALBERTANO OF BRESCIA, DE AMORE ET DILECTIONE DEI ET PROXIMI ET ALIARUM RERUM ET DE FORMA VITAE, LIBER II 11:15)
Unde dici consuevit, "Cupiditati tarda est celeritas."
(ALBERTANO OF BRESCIA, DE AMORE ET DILECTIONE DEI ET PROXIMI ET ALIARUM RERUM ET DE FORMA VITAE, LIBER II 36:16)
Et nota quod in benefitiis dandis bonum est adicere verba bona,et predicatione humana benigna queque comendare que prestes, ut ille videlicetse castiget qui tardior in rogando fuit.
(ALBERTANO OF BRESCIA, DE AMORE ET DILECTIONE DEI ET PROXIMI ET ALIARUM RERUM ET DE FORMA VITAE, LIBER II 124:7)
nunquam autem solutumaccelerat tarda:
(ALBERTANO OF BRESCIA, DE AMORE ET DILECTIONE DEI ET PROXIMI ET ALIARUM RERUM ET DE FORMA VITAE, LIBER III 41:7)
non enim debes esse velox ad loquendum,sed tardus cum moderamine competenti.
(ALBERTANO OF BRESCIA, ARS LOQUENDI ET TACENDI 91:4)
Hæc est regalis proculdubiovirtus, tardius in verba prorumpere, et celerius necessaria sentire.
(ALBERTANO OF BRESCIA, ARS LOQUENDI ET TACENDI 91:11)
Similiter in judicando tardius esse debes.
(ALBERTANO OF BRESCIA, ARS LOQUENDI ET TACENDI 92:1)
Cupiditati tarda est celeritas."
(ALBERTANO OF BRESCIA, LIBER CONSOLATIONIS ET CONSILII 89:8)
Refrenanda est eciam lingua ut sit tarda ad respondendum et loquendum, et non velox.
(ALBERTANO OF BRESCIA, SERMONES, Sermo III 8:8)
Superioris Africani pater Publius Cornelius Scipio, Saguntinis memorabilibus aerumnis et fide, pertinaci destinatione Afrorum obsessis, iturus auxilio, in Hispaniam traduxit onustam manu valida classem, sed civitate potiore Marte deleta, Hannibalem sequi nequiens, triduo ante transito Rhodano, ad partes Italiae contendentem, navigatione veloci intercurso spatio maris haut longo, degressurum montibus apud Genuam observabat, Liguriae oppidum, ut cum eo (si copiam fors dedisset) viarum asperitate fatigato decerneret in planitie.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XV, 10장 10:1)
Omnis autem eius velut insularis circuitus litorea navigatio viginti tribus dimensa milibus stadiorum, ut Eratosthenes affirmat et Hecataeus et Ptolomaeus aliique huius modi cognitionum minutissimi scitatores, in speciem Scythici arcus nervo coagmentati geographiae totius assensione formatur.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXII: Julianus, 8장 10:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION