라틴어 문장 검색

Attamen apud naturam horum processuum modus est lentus, qui cum celeritate conferri non potest, imposita hodiernis technologicis progressionibus, etiam cum eiusmodi progressus scientifica provectione nituntur saeculorum.
(교황, 프란치스코, 회칙, 찬미받으소서 174:7)
At idem ingenium, ad praestantem technologicum progressum obtinendum usurpatum, efficaces rationes operandi reperire non valet inter Nationes, ut graves difficultates ambitus societatisque amoveantur.
(교황, 프란치스코, 회칙, 찬미받으소서 215:4)
165. Scimus technologiam, quae combustibilibus fossiciis nititur, quae multum polluunt – praesertim carbo, sed etiam petroleum et minus gasium –, paulatim et absque cunctatione esse substituendam.
(교황, 프란치스코, 회칙, 찬미받으소서 216:1)
Rectus usus copiosae solis energiae requirit ut rationes et subsidia statuantur ita ut Nationes ad progressionem nitentes translatam technologiam, technicum iuvamen et rei nummariae copias adhibere possint, at semper certis consideratis condicionibus, quoniam “congruenter usque non ponderatur convenientia instrumentorum cum contextu ad quem referuntur”.
(교황, 프란치스코, 회칙, 찬미받으소서 223:4)
Quomodo disponit custoditque societas proprium futurum aevum intra usque innovatam technologiam?
(교황, 프란치스코, 회칙, 찬미받으소서 229:2)
Verum quoque est politicum realismum incepta ac technologias ad tempus requirere, quae autem cum proposito acceptioneque officiorum, gradatim ac necessario gerendorum, prorsus iugantur.
(교황, 프란치스코, 회칙, 찬미받으소서 232:2)
187. Hoc posito non omnis technologica innovatio reicitur, quae efficiat ut alicuius populi vitae qualitas augeatur.
(교황, 프란치스코, 회칙, 찬미받으소서 240:1)
192. Exempli gratia, productionis progressus cursus magis ingeniosus meliusque ordinatus disparitatem emendare potest inter immodicam rerum consumendarum technologicam tractationem atque modicum ad prementes quaestiones hominum expediendas usum;
(교황, 프란치스코, 회칙, 찬미받으소서 246:1)
“Necesse est ut societates technologice cultae consuetudinibus temperatis favere velint, propriam energiae consumptionem imminuentes eiusque usus meliores facientes condiciones”.
(교황, 프란치스코, 회칙, 찬미받으소서 247:5)
Technologicus oeconomicusque progressus qui meliorem mundum et vitae qualitatem integre superiorem non relinquit, progressus haberi non potest.
(교황, 프란치스코, 회칙, 찬미받으소서 248:5)
In hodierno cultu saepenumero mos est veritatem suscipiendi technologiae tantum:
(교황, 프란치스코, 회칙, 신앙의 빛 40:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION