라틴어 문장 검색

hic arcus et fessa reponere tela, armaque curva suum et vacuorum terga leonum figere et ingentes aequantia cornua silvas.
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 9권261)
L. Horatius arma, tela, frumentum quaeque alia belli tempora poscent provideat.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VI 70:2)
arma, tela, alia parari iubent et vetera spolia hostium detrahunt templis porticibusque.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Libri XXII 684:3)
itaque pro se quisque omnes per aequa atque iniqua loca, cum undique tela conicerentur armaque et corpora hostes obicerent, pervadunt inrumpuntque;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXV 209:1)
igitur omnibus qui bello apti erant in unum coactis equos, arma, tela dividit;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXX 135:1)
die primo arma, tela signaque aerea et marmorea transtulit, plura Philippo adempta quam quae ex civitatibus ceperat;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIV 589:2)
dum superest aliquid, cuncti coeamus et arma, arma capessamus coniunctaque tela feramus!"
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 11권 44:15)
Jam gladii, tubulique ingesto sulphure foeti, Protensaeque hastae, fulgentiaque arma, minaeque Telorum ingentes subeunt;
(JOSEPHUS ADDISON, MACHINAE GESTICULANTES (ANGLICE A PUPPET-SHOW) 6:4)
Undique nunc comminus, nunc eminus petebatur diuque arma circumferens alia tela clipeo excipiebat, corpore alia vitabat, donec hasta femina perfossa plurimo sanguine effuso destituere pugnantem.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 6권, 1장 5:1)
quod si ridicula haec ludibriaque esse videmus, re veraque metus hominum curaeque sequaces nec metuunt sonitus armorum nec fera tela audacterque inter reges rerumque potentis versantur neque fulgorem reverentur ab auro nec clarum vestis splendorem purpureai, quid dubitas quin omnis sit haec rationis potestas, omnis cum in tenebris praesertim vita laboret?
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Secundus 1:13)
Iamque omni fusis nudato milite telis, Invenit arma furor:
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 3권 7:24)
laesa Venus iusta arma movet, telumque remittit, et, modo quod questa est, ipse querare, facit.
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ars amatoria, Liber II 41:3)
Ergo insperata deprensum luce repente inclusumque cavo saxo atque insueta rudentem desuper Alcides telis premit omniaque arma advocat et ramis vastisque molaribus instat.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 8권 11:12)
hinc premit Eurymedon, cui rusticus horror in armis, rustica tela manu, patriumque agitare tumultus:
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 11권15)
hostibus eveniat quam sis violentus in armis sentire et linguae tela subire tuae.
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ex Ponto, 4권, poem 619)

SEARCH

MENU NAVIGATION