라틴어 문장 검색

nam Cerialis salubri temperamento elusit ut vana pueriliter cupientem.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER IV, 86장5)
Hinc et Virgilius, sciens Liberum patrem solem esse et Cererem lunam, qui pariter fertilitatibus glebae et maturandis frugibus vel nocturno temperamento vel diurno calore moderantur, — Vestro, ait, si munere tellus Chaoniam pingui glandem mutavit arista.
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XVIII. 23:1)
Salus autem naturae lunaris effectus est quo corpora animantium iuvantur salutifero firmata temperamento.
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XX. 1:3)
Vis autem videre, quemadmodum haec quattuor genera dicendi Virgilius ipse permisceat, et faciat unum quoddam ex omni diversitate pulcherrimum temperamentum?
(Macrobii Saturnalia, Liber V, I. 13:2)
"Iam providentiae quantae, ne hiems sola glacie ureret aut sola aestas ardore torreret, autumni et veris inserere medium temperamentum, ut per vestigia sua anni revertentis occulti et innoxii transitus laberentur!"
(미누쿠이우스 펠릭스, 마르쿠스, 옥타비우스, 17장 1:17)
Tenebo ergo hoc temperamentum, ut ex duobus, quorum alterutrum petis, eligam id potius, in quo non solum studio tuo verum etiam iudicio satisfaciam.
(소 플리니우스, 편지들, 1권, letter 7 3:1)
Adhaeret dormitorium membrum transitu interiacente, qui suspensus et tubulatus conceptum vaporem salubri temperamento huc illuc digerit et ministrat.
(소 플리니우스, 편지들, 2권, letter 17 9:1)
quamvis ille hoc temperamentum modestiae suae indixerit, ne praecipere videatur.
(소 플리니우스, 편지들, 3권, letter 1 6:5)
quidam tamen salubri temperamento ad nos quoque velut rivi ex illo benignissimo fonte decurrunt, quos et haurire ipsi et absentibus amicis quasi ministrare epistulis possumus.
(소 플리니우스, 편지들, 3권, letter 20 12:2)
Hoc fere temperamentum ipse servavi;
(소 플리니우스, 편지들, 6권, letter 29 7:1)
Mihi hoc temperamentum eius placuit, ut ex praeterito nihil novaremus, sed manerent quamvis contra legem asciti quarumcumque civitatium cives, in futurum autem lex Pompeia observaretur;
(소 플리니우스, 편지들, 10권, letter 1153)
Nonnullae species rarae, quae plerumque non notantur, praecipuas decretoriasque agunt partes, ut loci temperamentum firmetur.
(교황, 프란치스코, 회칙, 찬미받으소서 47:3)
Id quod ut temperamentum re agit est ius, quod normas statuit ad mores adhibendos sub boni communis lumine.
(교황, 프란치스코, 회칙, 찬미받으소서 229:3)
Quomodo hoc fiat, sapientia sola monstrabit Difficile enim temperamentum est, verendumque, ne in contemptum nos invidiae timor transferat ne dum calcare nolumus, videamur posse calcari.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 2, letter 14 10:3)
Sola virtus habet, non recipiunt animi mala temperamentum.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 11, letter 85 10:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION