라틴어 문장 검색

Erant in hac paucitate non nulli, quorum temporaria gravitas vel potius gravitatis imitatio ridebatur.
(소 플리니우스, 편지들, 6권, letter 13 5:2)
quamquam propior aliquanto est sententiae relegantis, quae absolvit, quam quae occidit - utraque enim ex illis vitam relinquit, haec adimit -, cum interim et qui morte puniebant et qui relegabant, una sedebant et temporaria simulatione concordiae discordiam differebant.
(소 플리니우스, 편지들, 8권, letter 14 13:3)
Hoc posito, pauperes pecunia iuvare semper debet solutio esse temporaria ad impellentibus necessitatibus subveniendum.
(교황, 프란치스코, 회칙, 찬미받으소서 168:5)
Dum latus iterabilium energiarum progressus prospectatur, cuius initium praesumi iam deberet, legitimum est id quod minus noxium est persequi aut remedia temporaria adhibere.
(교황, 프란치스코, 회칙, 찬미받으소서 216:2)
hanc accipi volunt temporarium animi motum, sicut iram, pavorem;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber V 122:4)
Hae sunt amicitiae, quas temporarias populus appellat;
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 1, letter 9 9:1)
Quanto hic maiore gaudio fruitur, qui non praetoria aut consularia comitia securus intuetur, sed magna illa, in quibus alii honores anniversarios petunt, alii perpetuas potestates, alii bellorum eventus prosperos triumphosque, alii divitias, alii matrimonia ac liberos, alii salutem suam suorumque !
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 20, letter 118 4:1)
processio fuerat antelucana, sollemnitas anniversaria, populus ingens sexu ex utroque, quem capacissima basilica non caperet quamlibet cincta diffusis cryptoporticibus.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 5권, Sidonius Eriphio suo salutem 3:12)
Rursum mittitur legio, quae inopinata tempore autumni adueniens, magnas hostium strages dedit, eosque, qui euadere poterant, omnes trans maria fugauit, qui prius anniuersarias praedas trans maria nullo obsistente cogere solebant.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER PRIMUS., CAP. XII. 1:12)
Aequorum iam velut anniversariis armis adsueverat civitas:
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IV 488:1)
tum privatae quoque per domos clades volgatae sunt, adeoque totam urbem opplevit luctus ut sacrum anniversarium Cereris intermissum sit, quia nec lugentibus id facere est fas nec ulla in illa tempestate matrona expers luctus fuerat.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Libri XXII 669:1)
sacrum anniversarium eo forte tempore Eretriae Amarynthidis Dianae erat, quod non popularium modo sed Carystiorum etiam coetu celebratur.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXV 452:1)
alabandenses templum Urbis Romae se fecisse commemoravere ludosque anniversarios ei divae instituisse;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLIII 65:1)
vere enim omnes arbores fiunt praegnantes et omnes suae proprietatis virtutem efferunt in frondem anniversariosque fructus.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER SECUNDUS, 9장2)

SEARCH

MENU NAVIGATION