라틴어 문장 검색

inter dum resilire tamen coguntur et una principiis rerum spatium tempusque fugai largiri, ut possint a coetu libera ferri.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Primus 25:10)
homo enim sapiens fieri potest, mundus autem, si in aeterno praeteriti temporis spatio fuit insipiens, numquam profecto sapientiam consequetur;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER SECUNDUS 36:7)
*κρόνοσ enim dicitur, qui est idem χρόνοσ id est spatium temporis.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER SECUNDUS 64:5)
ex se enim natos comesse fingitur solitus, quia consumit aetas temporum spatia annisque praeteritis insaturabiliter expletur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER SECUNDUS 64:7)
virium differentia ut locorum intervallum mn, per quod corpus illud p ipsius actione, dato illo temporis spatio transferri debet.
(아이작 뉴턴, 자연철학의 수학적 원리, 물체들의 움직임에 대하여 1권, SECT. IX. De Motu Corporum in Orbibus mobilibus, deq; motu Apsidum. 6:19)
Implevi promissum priorisque epistulae fidem exsolvi, quam ex spatio temporis iam recepisse te colligo;
(소 플리니우스, 편지들, 2권, letter 12 6:1)
Quod ut facilius admittat, multum faciet medii temporis spatium.
(소 플리니우스, 편지들, 5권, letter 16 10:2)
Addebat etiam temporis spatium postulabatque, ne id, quod pro multis et olim accepisset, cum eversione reliquae dignitatis reddere cogeretur.
(소 플리니우스, 편지들, 10권, letter 110 2:2)
Sed tanto studio ambitales quaestiones magis ac magis inter publicas agendas locum invenerunt et stabile factae sunt invitamentum ad longioris temporis spatium meditandum.
(교황, 프란치스코, 회칙, 찬미받으소서 217:3)
quid nos utile tanti spatio temporis egimus?
(프루덴티우스, 머리말, 머리말4)
Nam neque ut celari posset tempus spatium ullum dabat, Neque voce alia ac res monebat ipsa poterat conqueri.
(푸블리우스 테렌티우스 아페르, 헤키라, act 3, scene 313)
non putant indignum Troiani principes, Graios Troianosque propter Helenae speciem tot mala tanto temporis spatio sustinere:
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VIII 175:2)
nam primum numeri spatio temporum constant, metra etiam ordine, ideoque alterum esse quantitatis videtur, alterum qualitatis.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IX 303:1)
nihil enim habet longissimi temporis spatium, quod non et in uno die invenias, lucem et noctem, et in aeternum dies vices plures facit istas, non alias contractior, alias productior.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 1, letter 12 7:6)
Maior pars mortalium, Pauline, de naturae malignitate conqueritur, quod in exiguum aevi gignamur, quod haec tam velociter, tam rapide dati nobis temporis spatia decurrant, adeo ut exceptis admodum paucis ceteros in ipso vitae apparatu vita destituat.
(세네카, De Brevitate Vitae, Liber X, ad Pavlinvm: de brevitate vitae 2:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION