라틴어 문장 검색

torpebat Vitellius et fortunam principatus inerti luxu ac prodigis epulis praesumebat, medio diei temulentus et sagina gravis, cum tamen ardor et vis militum ultro ducis munia implebat, ut si adesset imperator et strenuis vel ignavis spem metumve adderet.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER I, 62장6)
tempus in suspicionem, causa in crimen, adfectatio quietis in tumultum evaluit, et visa inter temulentos arma cupidinem sui movere.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER I, 80장5)
unus alterve perditus ac temulentus (neque enim pluris consternatione proxima insanisse crediderim) centurionis ac tribuni sanguine manus imbuet, imperatoris sui tentorium inrumpet?'
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER I, 83장12)
apud Vitellium omnia indisposita, temulenta, pervigiliis ac bacchanalibus quam disciplinae et castris propiora.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER II, 68장6)
adeo omnis humani divinique iuris expers, pari libertorum amicorum socordia, velut inter temulentos agebat.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER II, 91장2)
sed praecipuum ipse Vitellius ostentum erat, ignarus militiae, improvidus consilii, quis ordo agminis, quae cura explorandi, quantus urgendo trahendove bello modus, alios rogitans et ad omnis nuntios vultu quoque et incessu trepidus, dein temulentus.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER III, 56장3)
quin et studium armaturae Thraecum prae se ferens saepe cum populo et uoce et gestu ut fautor cauillatus est, uerum maiestate salua nec minus aequitate.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Titus, 8장 2:4)
Ex his una, Thais, et ipsa temulenta maximam apud omnes Graecos initurum gratiam adfirmat, si regiam Persarum iussisset incendi:
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 5권, 7장 4:1)
itaque surgunt temulenti ad incendendam urbem, cui armati pepercerant.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 5권, 7장 6:4)
quamquam postea accepto victoriae nuntio cum suis rebus illam dimicationem conparans murium eam pugnam fuisse cavillatus est.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 6권, 1a장 1:27)
Conclamant temulenti unam hanc sententiam salubrem esse:
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 7권, 4장 7:1)
Eadem felicitas ab Oceano revertentes temulentos comissantesque inter ora hostium texit.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 8권, 10장 21:3)
Eadem igitur in convivio Corratas Macedo iam temulentus exit probrare ei coepit et postulare, ut, si vir esset, postero die secum ferro decerneret:
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 9권, 7장 20:1)
Et praesens aetas et posteritas deinde mirata est per gentes nondum satis domitas incessisse temulentos barbaris, quod temeritas erat, fiduciam esse credentibus.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 9권, 10장 35:2)
Nutrix ipsa non sit temulenta, non lasciva, non garrula;
(히에로니무스, 편지들, Ad Laetam De Institutione Filiae 4:24)

SEARCH

MENU NAVIGATION