라틴어 문장 검색

Emicho autem, Thomas, Clareboldus, Willhelmus, et alii pauci, quorum equi cursu adhuc valebant, incolumes evaserunt, et aliqui, qui in palustri herba frutetisque latuerunt, aut in opaca nocte fugere potuerunt.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER I 60:10)
Tandem diffusis per opaca nemoris singulis in sua semita ad insidias ferarum, dux Godefridus [0439C] ursum immanissimum et horrendi corporis, peregrinum inopem, sarmenta congerentem, invasisse respicit, et in circuitu arboris fugientem ad devorandum persequi, sicut solitus erat pastores regionis aut silvam intrantes devorare, juxta illorum narrationem.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER III 8:1)
Boemundus igitur, qui retro agebat custodiam cum caeteris viris magnificis, intellecta hac caede crudelissima, vidensque suos semineces per abrupta montium per opaca loca latere, celeri fuga hac illacque tendere:
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER III 126:11)
ubi a quodam satellite Sarracenorum, qui inter ramos et opaca folia delituit, furtiva lancea trans femur et renes perforatus est.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER IX 44:2)
Jam vero tenebris relatis et prorsus sole sublato, vitam desperans, primores sui exercitus convocans, debilitatem sui corporis detexit, nec se posse mortem nunc evadere attestatur.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER XII 52:6)
Pedites vero Christianorum de sexaginta vix decem per devia et opaca loca elapsi sunt.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER XII 62:19)
et lux non recipit tenebras, nam statim discutit (infuso enim lumine, tenebrarum horror aufertur, sicut admoto igne, nivium rigor desinit), ita et anima quae vitam creat, mortem non recipit, et non moritur:
(성 암브로시우스, 죽음의 복됨, 9장 6:7)
nolite timere a tenebris, ego sum lux:
(성 암브로시우스, 죽음의 복됨, 12장 6:22)
Nempe lux primum facta est, et vocavit Deus lucem, et separavit Deus inter lucem et tenebras, et vocatae sunt tenebrae nox.
(성 암브로시우스, 카인과 아벨에 대하여, 2권, 6장 7:7)
Allegoria autem quinque sensus complectitur, qui sunt in corpore nostro velut excelsi montes, qui hanc carnem passionum obumbrant, et plerumque incursantur bestiis, et exagitantur condensa et opaca eorum.
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 15장 4:4)
Dominus a Libano veniet, a monte umbroso et opaco (Hab.
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 15장 4:6)
Color Aethiopis tenebras animae squaloremque significat, qui adversus lumini est, claritatis exsors, tenebris involutus, nocti similior quam diei.
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 34장 4:5)
Praetercursis partibus memoratis, Aulion antron est, et fluenta Callichori, ex facto cognominati, quod superatis post triennium Indicis nationibus, ad eos tractus Liber reversus, circa huius ripas viridis et opacas orgia pristina reparavit et choros:
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXII: Julianus, 8장 23:1)
exorsumque proelium vergente in meridiem die, tenebrae quoque occupavere nocturnae.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXXI, 10장 13:3)
iamque apud mea non usquequaque ferina praecordia Veneris et Gratiarum lucum illum arbitrabar, cuius inter opaca secreta floris genialis regius nitor relucebat.
(아풀레이우스, 변신, 4권 2:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION