라틴어 문장 검색

Ut vero in pedites fatum miserabile belli Incubuit, nullo dubii discrimine Martis Ancipites steterunt casus, sed tempora pugnae Mors tenuit.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 4권 7:32)
Stant longis adnixi hastis, et scuta tenentes, castrorum et campi medio.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 9권 9:3)
Gallos quoque velut obstupefactos miraculum victoriae repentinae tenuit, et ipsi pavore defixi primum steterunt, velut ignari quid accidisset;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber V 425:1)
munitionis facies nova primo eos velut miraculo quodam tenuit, cum duces undique vociferarentur quid starent et non ludibrium illud, vix feminis puerisve morandis satis validum, distraherent diriperentque?
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXV 521:2)
Stat non fragilis pro Caesare murus, Pompeiumque tenet.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 6권 2:55)
ut Siculas si quando rates tenet aestus et ingens auster agit, medio stant vela tumentia ponto.
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 6권189)
Afraniani, quod, cum esse omnium iudicio inferiores viderentur, comminus tam diu stetissent et nostrorum impetum sustinuissent et initio locum tumulumque tenuissent, quae causa pugnandi fuerat, et nostros primo congressu terga vertere coegissent;
(카이사르, 내란기, 1권 47:2)
stetit aequore puppis haud aliter quam si siccum navale teneret.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 3권 58:55)
trium populorum exercitus ita stetit instructus ut dextrum cornu Veientes, sinistrum Falisci tenerent, medii Fidenates essent.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IV 197:2)
stas, pater, atque ingens utrimque fluentia Triton frena tenet, tantus nostras condere per urbes.'
(가이우스 발레리우스 카툴루스, 아르고나우티카, C. Valeri Flacci Argonauticon Liber Primus. 715:1)
Adligat et stantes adfusae magnus arenae Agger, et immoti terra surgente tenentur.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 9권 5:46)
nec enim dat terga nec ullis frangitur ille minis, venientesque obvius undas intrat et obiecta dispellit flumina parma, stant terra fugiente gradus, et poplite tenso lubrica saxa tenet, genibusque obnixus et haerens subruta fallaci servat vestigia limo, sic etiam increpitans:
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 9권210)
stat debilis altera pubes submissos enses nequiquam amentaque dextris laxa tenens;
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 12권346)
stabat Amor, vultu non quo prius esse solebat, fulcra tenens laeva tristis acerna manu, nec torquem collo, nec habens crinale capillo, nec bene dispositas comptus, ut ante, comas, horrida pendebant molles super ora capilli, et visa est oculis horrida pinna meis, qualis in aeriae tergo solet esse columbae, tractatam multae quam tetigere manus.
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ex Ponto, 3권, poem 35)
Ergo alacris, cunctosque putans excedere palma, Aeneae stetit aute pedes, nec plura moratus tum laeva taurum cornu tenet, atque ita fatur:
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 5권 15:10)

SEARCH

MENU NAVIGATION