라틴어 문장 검색

Immo magis sapientes insanire dicuntur amore et ardentius carnis voluptates implere quam qui minori scientia gubernantur.
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 3권, 사랑의 거절에 대하여 24:3)
Hoc autem tempus nondum uenit, quia, licet uideamus Romanum imperium ex maxima parte destructum, tamen, quandiu reges Francorum durauerint, qui Romanum imperium tenere debent, Romani regni dignitas ex toto non peribit, quia in regibus suis stabit.
(ADSO DERUENSIS, DE ORTU ET TEMPORE ANTICHRISTI 3:15)
Qui, postquam regnum suum feliciter gubernauerit, ad ultimum Hierosolimam ueniet et in monte Oliueti sceptrum et coronam suam deponet.
(ADSO DERUENSIS, DE ORTU ET TEMPORE ANTICHRISTI 3:17)
Euocat exterius mentem, studioque uocatam Destinat, atque manus animo ducente gubernat, Supremasque manus apponit opusque sororum Perficit atque semel factum perfectius ornat.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER TERTIUS 8:2)
Ens iustus sine iusticia, uiuens sine uita, Principium sine principio, finis sine fine, Immensus sine mensura, sine robore fortis, Absque uigore potens, sine motu cuncta gubernans, Absque loco loca cuncta replens, sine tempore durans, Absque situ residens, habitus ignarus habendo Cuncta simul, sine uoce loquens, sine pace quietus, Absque nouo splendore nitens, sine luce choruscans.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER QUINTUS 6:13)
In his ergo, amplioribusque naturae muneribus, mundus in homine suas invenit qualitates Dei providentia cuncta gubernat.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 8:40)
[0517B] Audiens vero princeps de Hasart ex legati sui relatione, quia dux et sui de hac concordia haesitarent, et non multum in Turcorum promissis confiderent, duci filium suum, Mahumet nomine, quem tenere diligebat, obsidem misit, ut certior inter se statuendae pacis ac foederis abhinc et deinceps redderetur.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER V 18:1)
Ventorum enim potentia naves longe jactatae, tandem portu sinuque Ascalonis vespere sunt receptae circa horam nonam, nequaquam nautis valentibus aut frustra conantibus iter per aquas tenere, propter ventum qui eis nimium contrarius repugnabat.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER XII 26:8)
Servientes autem et mercenarios et servos qui fideliter et docte serviunttibi, specialiter multum diligere debes, eosque bene regere ac gubernare,et leniter cum illis agere.
(ALBERTANO OF BRESCIA, DE AMORE ET DILECTIONE DEI ET PROXIMI ET ALIARUM RERUM ET DE FORMA VITAE, LIBER II 104:1)
Mollibus assuetus loricam ferre recusat, Cervici tenere ferrea capsis obest.
(ALBERTANO OF BRESCIA, DE AMORE ET DILECTIONE DEI ET PROXIMI ET ALIARUM RERUM ET DE FORMA VITAE, LIBER II 108:1)
Et alibi, "Qui paciens est, multa gubernatur prudentia:
(ALBERTANO OF BRESCIA, DE AMORE ET DILECTIONE DEI ET PROXIMI ET ALIARUM RERUM ET DE FORMA VITAE, LIBER IV 54:5)
Prudentia denique actionem tuam contemplationemque tuam et omnia dictafactaque tua disponat et regat atque gubernet.
(ALBERTANO OF BRESCIA, DE AMORE ET DILECTIONE DEI ET PROXIMI ET ALIARUM RERUM ET DE FORMA VITAE, LIBER IV 70:1)
dicta sapientum intelligat, et intellecta diligat, et ea semper ante oculum vultus sui tenere studeat.
(ALBERTANO OF BRESCIA, LIBER CONSOLATIONIS ET CONSILII 70:9)
Cum sis incautus, nec te ratione gubernes, Noli fortunam, quæ non est, dicere cæcam.
(ALBERTANO OF BRESCIA, LIBER CONSOLATIONIS ET CONSILII 236:1)
"Qui patiens est, multa gubernatur prudentia:
(ALBERTANO OF BRESCIA, LIBER CONSOLATIONIS ET CONSILII 245:12)

SEARCH

MENU NAVIGATION