라틴어 문장 검색

quale refert Cicero de homine praelongo, caput eum ad fornicem Fabium offendisse;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VI 176:2)
ne latas quidem ultra modum esse ceras velim, expertus iuvenem studiosum alioqui praelongos habuisse sermones, quia illos numero versuum metiebatur, idque vitium, quod frequenti admonitione corrigi non potuerat, mutatis codicibus esse sublatum.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber X 194:3)
sed ille vir bonus, qui haec non vocibus tantum sibi nota atque nominibus aurium tenus in usum linguae perceperit, sed qui virtutes ipsas mente complexus ita sentiat, nec in cogitando ita laborabit sed, quod sciet, vere dicet.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XII 69:2)
Olet adhuc incendio terra, et si qua illic arborum poma, conantur oculis tenus, ceterum contacta cinerescunt.
(테르툴리아누스, Apologeticum, 40장 7:1)
Gallis Hispanisque scuta eiusdem formae fere erant, dispares ac dissimiles gladii, Gallis praelongi ac sine mucronibus, Hispano, punctim magis quam caesim adsueto petere hostem, brevitate habiles et cum mucronibus.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Libri XXII 557:1)
erant pleraque silvestria circa, incommoda phalangi maxime Macedonum, quae nisi ubi praelongis hastis velut vallum ante clipeos obiecit, quod ut fiat libero campo opus est, nullius admodum usus est.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXI 448:1)
ibi simul perturbati ordines et impeditus intercursu suorum usus praelongarum hastarum - sarisas Macedones vocant - intulere signa Romanae legiones et pila in perturbatos coniecere.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVII 481:1)
per operculi foramina praelongae hastae, quas sarisas vocant, ad summovendos hostes eminebant.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVIII 84:1)
procera corpora, promissae et rutilatae comae, vasta scuta, praelongi gladii;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVIII 204:2)
pendebit hodie pulcre, ita intendi tenus.
(티투스 마키우스 플라우투스, Bacchides, act 4, scene 642)
Cicero de officiis tertio "cum paleam eius anuli ad palmam converteret, a nullo vide- batur". hic autem 'crurum tenus' genetivo suo apposuit, alibi ablativo, ut "pube tenus". Modestus 'tenus' pro 'fine' accipit, ut Sallustius "fine inguinum ingrediuntur mare".
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 3권, commline 538)

SEARCH

MENU NAVIGATION