라틴어 문장 검색

ego, ut me populus Romanus dicat bene cultum, in solario ambulaturus sum?
(Macrobii Saturnalia, Liber II, IV. 14:3)
Qui igitur convenit, signum aut tabulam pictam cum aspexeris, scire adhibitam esse artem, cumque procul cursum navigii videris, non dubitare quin id ratione atque arte moveatur, aut cum solarium vel descriptum vel ex aqua contemplere, intellegere declarari horas arte non casu, mundum autem, qui et has ipsas artes et earum artifices et cuncta conplectatur, consilii et rationis esse expertem putare.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER SECUNDUS 87:5)
non ad solarium, non in campo, non in conviviis versatus est;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 큉크티우스 변호문, 18장 3:5)
Confestim tulit par unum macillenarum et inposuit super solarium domus et barile unum plenum aqua et scopam et unum stipitem igne accensum.
(HISTORIA SEPTEM SAPIENTUM, 2. Primi sapientis secunda historia: Avis 1:18)
Et ascendit nocte solarium cum | ancilla et iussit ancillam macinare cum macillenis, et illa infundebat aquam cum scopa et ita radiabat cum stipite in curia, ubi pica morabatur, excubans tota nocte.
(HISTORIA SEPTEM SAPIENTUM, 2. Primi sapientis secunda historia: Avis 1:19)
Neque solarium neque hortum, nisi per impluvium?
(티투스 마키우스 플라우투스, Miles Gloriosus, act 2, scene 3166)
ipsa autem caldaria tepidariaque lumen habeant ab occidente hiberno, si autem natura loci inpedierit, utique a meridie, quod maxime tempus lavandi a meridiano ad vesperum est constitutum.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER QUINTUS, 10장2)
Laconicum sudationesque sunt coniungendae tepidario;
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER QUINTUS, 10장25)
aenea supra hypocausim tria sunt componenda, unum caldarium, alterum tepidarium, tertium frigidarium, et ita conlocanda, uti, ex tepidario in caldarium quantum aquae caldae exierit, influat de frigidario in tepidarium ad eundem modum, testudinesque alveolorum ex communi hypocausi calfaciantur.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER QUINTUS, 10장5)

SEARCH

MENU NAVIGATION