라틴어 문장 검색

Is est ad extremum tenuis, in semicirculi speciem retusae latitudinis, ab exteriore parte leuis, qua corpori iungitur, ab interiore asper, qua calculum adtingit isque longior potius esse debet:
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, 26장 13:3)
tum ferramentum adhibetur crassitudinis modicae, prima parte tenui sed retusa;
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, 26장 20:5)
tum patefacta uena tenui et retuso ferramento candente modice premitur, uitaturque, ne plagae ipsius orae adurantur, quas reducere hamulis facile est.
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, 31장 2:3)
eique retusus hamulus subicitur;
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, 31장 3:2)
Manifestior tamen adacta terebra fit:
(켈수스, 의학에 관하여, 8권, 2장 4:3)
deinde is habena quasi terebra conuertitur.
(켈수스, 의학에 관하여, 8권, 3장 2:4)
At si latius uitium est quam ut illo conprehendatur, terebra res agenda est.
(켈수스, 의학에 관하여, 8권, 3장 3:5)
atque ibi quoque quatenus terebra agenda sit, scobis significat.
(켈수스, 의학에 관하여, 8권, 3장 4:4)
Siue autem nigrities, quam terebra detexit, siue caries, quam specillum ostendit, os transit, modioli quidem usus fere superuacuus est, quia latius pateat necesse est, quod tam alte processit.
(켈수스, 의학에 관하여, 8권, 3장 6:3)
Terebra uero ea, quam secundo loco posui, utendum;
(켈수스, 의학에 관하여, 8권, 3장 7:1)
At si orae inter se conprimuntur, a latere eius interposito digiti spatio terebra foramen faciendum est;
(켈수스, 의학에 관하여, 8권, 4장 14:4)
atque id ipsum nonnumquam retusa habet capita, nonnumquam acuta.
(켈수스, 의학에 관하여, 8권, 7장 1:3)
Quod genus pessimum est, quia neque facile committuntur, quae nulli retuso innituntur, et carnem uulnerant, interdum neruum quoque aut musculum:
(켈수스, 의학에 관하여, 8권, 7장 1:4)
Inter quae si quod paruulum fragmentum ossis eminet, id si retusum est, in suam sedem dandum;
(켈수스, 의학에 관하여, 8권, 10장 27:7)
adeo ut acuto quoque, quam retuso telo, vulnerari commodius sit.
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, XXVI De quinque generibus noxarum corporis et primo de vulneribus. 11:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION