라틴어 문장 검색

Erat illi natus insanabilis clavus, cuius taedio ad mortem irrevocabili constantia decucurrit usque ad supremum diem beatus et felix, nisi quod minorem ex liberis duobus amisit, sed maiorem melioremque florentem atque etiam consularem reliquit.
(소 플리니우스, 편지들, 3권, letter 7 2:2)
nam garrulus idem est, nec retinent patulae commissa fideliter aures, et semel emissum volat irrevocabile verbum, non ancilla tuum iecur ulceret ulla puerve intra marmoreum venerandi limen amici, ne dominus pueri pulchri caraeve puellae munere te parvo beet aut incommodus angat.
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Epistles, 1권, poem 1830)
Nulli itaque tam perniciosi, tam inrevocabiles quam lymphatici metus sunt.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 2, letter 13 9:4)
Sed si propter hoc tergiversaris, ut circumspicias, quantum feras tecum et quam magna pecunia instruas otium, numquam exitum invenies.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 3, letter 22 12:1)
Vix oratori permiserim talem dicendi velocitatem inrevocabilem ac sine lege vadentem.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 4, letter 40 8:7)
tamen cum prope accessit, tergiversatur, tremit, plorat.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 9, letter 77 11:2)
Non est autem gloriosum, quod ab invito et tergiversante fit;
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 10, letter 82 17:6)
Unus est enim huius vitae fluctuantis et turbidae portus eventura contemnere, stare fidenter ac paratum tela fortunae adverso pectore excipere, non latitantem nec tergiversantem.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 17, letter 104 22:1)
Cum tergiversantem videret :
(세네카, 행복론, Liber III 106:3)
Ut in praeceps datis corporibus nullum sui arbitrium est nec resistere morarive deiecta potuerunt, sed consilium omne et paenitentiam irrevocabilis praecipitatio abscidit et non licet eo non pervenire, quo non ire licuisset, ita animus si in iram, amorem aliosque se proiecit adfectus, non permittitur reprimere impetum ;
(세네카, 노여움에 대하여, Liber I 42:2)
haec non secus quam fulmina procellaeque et si qua alia irrevocabilia sunt, quia non eunt, sed cadunt, vim suam magis ac magis intendit.
(세네카, 노여움에 대하여, Liber III 5:2)
Irrevocabilis humana pariter ac divina cursus vehit.
(세네카, De Providentia, book 1 61:9)
Non tergiversor nec refugio ;
(세네카, De Tranquillitate Animi, Liber IX, ad Serenum: de tranquillitate animi 99:6)
Nesciebas quanta sit potentia ignium, quam inreuocabilis, quemadmodum totas absumat urbes, quam leuibus initiis oriantur incendia?
(세네카, Excerpta Controversiae, book 5, Domus cum arboee exusta.33)
interim ad praesens nil coniecturaliter gestum, nil per ambages, quandoquidem hunc nostrum temerarium futurorum sciscitatorem et diu frustra tergiversantem tempus et qualitas praedictae mortis innexuit.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 8권, Sidonius Lupo suo salutem. 10:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION