라틴어 문장 검색

Quinetiam emulatio et divisio circa imperium exercitus quae inter duos reges, Gallum et Hispanum, intervenire fortasse possit, si uterque in bello terrestri super Graeciam procederet, prudenter evitaretur.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM NONUM 4:7)
Sensus enim (instar solis) globi terrestris faciem aperit, coelestis claudit et obsignat.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Praefatio 9:3)
Etenim inveniuntur in globo intellectuali, quemadmodum in terrestri, et culta pariter et deserta.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Distributio Operis 12:2)
Etenim in piscibus collatis ad animalia terrestria magis notatur gradus caloris quam privatio.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 124:2)
Adeo ut nobilis illa fabrica per quam sexus differunt (quatenus ad animalia terrestria), nil aliud videatur esse, quam secundum exterius et interius;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 284:2)
Item dentes in animalibus terrestribus, et rostra in avibus, sunt instantiae conformes;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 286:1)
Nam circa animalia perfecta et terrestria, per exectiones foetuum ex utero, minus humanum esset ista inquirere;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 402:16)
Recte terrestrem naturam sapit.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XXIII. DE PRUDENTIA QUAE SIBI SAPIT 1:6)
Illud minime dubium, quod qui maris potitur dominio in magna libertate agit, et tantum quantum velit de bello sumere potest, ubi contra qui terrestribus copiis est superior nihilominus plurimus angustiis conflictatur.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XXIX. DE PROFERENDIS FINIBUS IMPERII 14:11)
Interim in dies et naves longae adaugeri et onerariae complures eodem concurrere et legiones tironum convenire IIII, veterana legio quinta, equitum ad II milia.
(카이사르, 아프리카 전기 1:10)
Legionibus collectis VI et equitum II milibus, ut quaeque prima legio venerat, in naves longas imponebatur, equites autem in onerarias.
(카이사르, 아프리카 전기 2:1)
Namque onerariae reliquae praeter paucas vento dispersae atque errabundae diversa loca petierunt.
(카이사르, 아프리카 전기 2:7)
Eodemque naves onerariae et longae nonnullae casu advenerunt;
(카이사르, 아프리카 전기 7:5)
Interim cum X navibus longis ad reliquas naves onerarias conquirendas quae deerrassent, et simul mare tuendum ab hostibus iubet proficisci.
(카이사르, 아프리카 전기 8:2)
Ex eo est cognitum Caesaris consilium, illum cum classe navibus onerariis quae deerrassent, subsidio ire clam hostibus voluisse, ne casu imprudentes suae naves in classem adversariorum inciderent, neque eam rem eos voluisse scire qui in praesidiis relicti sui milites fuissent, uti nihil propter suorum paucitatum et hostium multitudinem metu deficerent.
(카이사르, 아프리카 전기 11:4)

SEARCH

MENU NAVIGATION