라틴어 문장 검색

Atqui si male ausa rependere vobis terrori non est, territet saltim obstinata precordia quod non modo sapientia, sed initium eius ad penam culpe vobis ablatum est. 10.
(단테 알리기에리, Epistolae 38:8)
nunc unda tenebris horrescens et caeca nocte nimborum spumei fluctus canescunt.
(히에로니무스, 편지들, Ad Innocentium Presbyterum De Septies Percussa 2:6)
Igitur specie quidem socios iuvandi, re autem sollicitante praeda, quamquam territaret novitas rei, tamen - tanta in virtute fiducia est - ille rudis, ille pastorius populus vereque terrester ostendit nihil interesse virtutis, equis an navibus, terra an mari dimicaretur.
(루키우스 안나이우스 플로루스, Epitome Rerum Romanorum, 1권, BELLUM PUNICUM PRIMUM 6:1)
Ad hoc caelestes minae territabant, cum umore continuo Cumanus Apollo sudaret;
(루키우스 안나이우스 플로루스, Epitome Rerum Romanorum, 1권, BELLUM SYRIACUM REGIS ANTIOCHI 3:1)
Frequens autem Massinissa finis territabat;
(루키우스 안나이우스 플로루스, Epitome Rerum Romanorum, 1권, BELLUM PUNICUM TERTIUM 4:1)
praeterea persaepe niger quoque per mare nimbus, ut picis e caelo demissum flumen, in undas sic cadit effertus tenebris procul et trahit atram fulminibus gravidam tempestatem atque procellis, ignibus ac ventis cum primis ipse repletus, in terra quoque ut horrescant ac tecta requirant.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Sextus 9:5)
Horrescit telis exercitus asper utrimque et in Erechtheo:
(Macrobii Saturnalia, Liber VI, IV. 6:4)
horrescunt tela Et in Scipione:
(Macrobii Saturnalia, Liber VI, IV. 6:6)
Nec te vicinia leti Territat, ambiguis frustratum sortibus, Appi:
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 5권 2:76)
Hanc tibi, Fronto pater, genetrix Flaccilla, puellam Oscula commendo deliciasque meas, Parvola ne nigras horrescat Erotion umbras Oraque Tartarei prodigiosa canis.
(마르티알리스, 에피그램집, 5권, XXXIV1)
dicimus enim aut 'illam rem miseror', aut 'illius rei misereor', non 'illis'. quidam 'miserescimus' pro miseremur, genus inchoativum volunt, ut 'horreo horresco', 'gelo gelasco':
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM SECVNDVM COMMENTARIVS., commline 1452)
horresco referens etiam referens, quod tum vidissem.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM SECVNDVM COMMENTARIVS., commline 2041)
magnas territat urbes magnos populos.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM QUARTVM COMMENTARIVS, commline 1872)
horrendum dictu dictum est e persona poetae, qui his quibus fides difficilior est, interponit adfectum, ut alibi horresco referens et horrendum dictu, latices nigrescere sacros:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM OCTAVVM COMMENTARIVS., commline 5651)
'fugae' autem figurate dixit pro 'fuga fidens'. caelum territat armis dictum quidem Vergilii gravitati non congruit, sed perite Dranci haec data sunt verba, qui tumida uti oratione inducitur:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM UNDECIMVM COMMENTARIVS., commline 3513)

SEARCH

MENU NAVIGATION