라틴어 문장 검색

Quod quasi nomen si ut faenerator cum debitore ita rusticus cum vineis suis fecerit, eius summae ut in perpetuum praedictam usuram semissium dominus constituat, percipere debet in annos singulos mille nongentos quinquaginta sestertios nummos;
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 3권, 3장 9:3)
Hoc in se multiplicate,septuagies septuageni fiunt quattuor milia et nongenti.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 5권, 2장 7:1)
Hanc summam undecies multiplicate, fiunt pedes quinquaginta tria milia nongenti.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 5권, 2장 7:2)
mox compertum a transfugis nongentos Romanorum apud lucum quem Baduhennae vocant pugna in posterum extracta confectos, et aliam quadringentorum manum occupata Cruptorigis quondam stipendiari villa, postquam proditio metuebatur, mutuis ictibus procubuisse.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER IV, 73장9)
nam si, ut Cicero in Hortensio scribit, is est magnus et verus annus, quo eadem positio caeli siderumque, quae cum maxime est, rursum existet, isque annus horum quos nos vocamus annorum duodecim milia nongentos quinquaginta quattuor complectitur, incipit Demosthenes vester, quem vos veterem et antiquum fingitis, non solum eodem anno quo nos, sed etiam eodem mense extitisse.
(코르넬리우스 타키투스, 대화, 16장 7:1)
"ut pacem a te iam hoc tertio peteret, nulla vis subegit, sed iustitia tua et continentia expressit."
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 4권, 11장 3:4)
Inter haec rex, quibus matura erat missio, electis nongentis fere bina talenta equiti dedit, pediti terna denarium milia monitosque, ut liberos generarent, remisit domum.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 7권, 5장 32:1)
Nonaginta milia iuniorum peditum in armis erant, praeter hos equitum X milia nongentaeque quadrigae.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 9권, 4장 17:2)
taceo de prioribus ante diluvium viris, qui post annos nongentos non dico senilibus, sed paene iam cariosis artubus nequaquam puellares quaesiere conplexus;
(히에로니무스, 편지들, Ad Nepotianum Phesbyterum 2:9)
Nam si nongentos vitae excederemus annos, ut ante diluvium vivebat humanum genus, et Mathusalae nobis tempora donarentur, tamen nihil esset praeterita longitudo, quae esse desisset.
(히에로니무스, 편지들, Ad Heliodorum Epitaphium Nepotiani 14:20)
Quidquid vilicus Umber aut colonus Aut rus marmore tertio notatum Aut Tusci tibi Tusculive mittunt, Id tota mihi nascitur Subura.
(마르티알리스, 에피그램집, 7권, XXXI4)
nam et di penates in tertio ita monent tu moenia magnis magna para.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM SECVNDVM COMMENTARIVS., commline 2947)
licet stulte quidam dicant hunc tertio non esse coniunctum - in illo enim navigium, in hoc amores exsequitur - non videntes optimam coniunctionem.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM QUARTVM COMMENTARIVS, commline 110)
sic di volvistis ut in tertio visum superis.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM QUINTVM COMMENTARIVS., commline 502)
unde sicut et in tertio diximus, unum vacet necesse est.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM QUINTVM COMMENTARIVS., commline 5472)

SEARCH

MENU NAVIGATION