라틴어 문장 검색

In altero autem genere possunt proficere mala Cotonea in uino cocta atque contrita, potest emplastrum uel Herae uel tetrapharmacum, cui quinta pars turis adiecta sit, potest nigra hedera ex uino austero cocta;
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, 28장 20:2)
- Super utrumque oportet inponere elaterium aut lini semen contritum et aqua coactum aut ficum in aqua decoctam aut emplastrum tetrapharmacum ex aceto subactum;
(켈수스, 의학에 관하여, 6권, 3장 2:3)
At si modicus quidem tumor sed exulceratio est, furfurum cremori ad gargarizandum paulum mellis adiciendum est;
(켈수스, 의학에 관하여, 6권, 10장 4:1)
Vbi pura ulcera sunt, eodem furfurum cremore uel lacte gargarizandum est.
(켈수스, 의학에 관하여, 6권, 10장 4:8)
Id genus quamuis inter purulenta est, tamen lenibus medicamentis curandum est, quale est emplastrum tetrapharmacum ex rosa liquatum, sic ut turis quoque paulum ei misceatur;
(켈수스, 의학에 관하여, 6권, 18장 10:1)
Tum tetrapharmacum aut rhypodes ad hoc rosa diluendum est, aut oesypum recens miscendum cum cerato liquido ex rosa facto aut eidem cerato plumbum elotum:
(켈수스, 의학에 관하여, 6권, 18장 19:7)
furfures ex aceto coiere?
(켈수스, De Medicina introduction, Adnotatio Critica).1116)
pessima ex his, si tamquam ex furfuribus factas nubeculas repraesentat.
(켈수스, 의학에 관하여, 2권, IV Mala signa aegrotorum. 8:3)
contritae palmulae, furfures in salsa aqua vel aceto decocti.
(켈수스, 의학에 관하여, 2권, XXXIII De his quae materiam evocant, reprimunt, molliunt, calefaciunt, durant, aut emolliunt. 2:2)
Tum commodum est, hyssopum, vel nepetam, vel thymum, vel absinthium, vel etiam furfures, aut ficus aridas cum mulsa aqua decoquere, eaque gargarizare:
(켈수스, 의학에 관하여, 4권, VII De faucium morbis: et primum de angina. 3:1)
Quin etiam extrinsecus radicem contritam, vel corticem ejus cum furfuribus, aut ipsum cappari cum melle contritum imponere expedit.
(켈수스, 의학에 관하여, 4권, XVI De Lienosis. 4:8)
lac, cremor vel ptisanae, vel furfurum:
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, XXII De medicamentis quibus aridis utimur. 12:2)
maximeque, si grande vulnus est, tetrapharmacum;
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, XXVI De quinque generibus noxarum corporis et primo de vulneribus. 60:2)
aut cum eadem rosa tetrapharmacum;
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, XXVI De quinque generibus noxarum corporis et primo de vulneribus. 68:8)
Deraso vero, detritoque imponendum est emplastrum tetrapharmacum, minuendusque cibus, et vinum subtrahendum.
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, XXVI De quinque generibus noxarum corporis et primo de vulneribus. 90:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION