라틴어 문장 검색

at nunc, inter se quia nexus principiorum dissimiles constant aeternaque materies est, incolumi remanent res corpore, dum satis acris vis obeat pro textura cuiusque reperta.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Primus 10:3)
Haec quoque res etiam naturam dedicat eius, quam tenui constet textura quamque loco se contineat parvo, si possit conglomerari, quod simul atque hominem leti secura quies est indepta atque animi natura animaeque recessit, nil ibi libatum de toto corpore cernas ad speciem, nihil ad pondus:
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Tertius 5:12)
perpetuo fluere ut noscas e corpore summo texturas rerum tenuis tenuisque figuras.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Quartus 6:9)
qua propter simulacra pari ratione necessest inmemorabile per spatium transcurrere posse temporis in puncto, primum quod parvola causa est procul a tergo quae provehat atque propellat, quod super est, ubi tam volucri levitate ferantur, deinde quod usque adeo textura praedita rara mittuntur, facile ut quasvis penetrare queant res et quasi permanare per aëris intervallum.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Quartus 7:6)
namque figurarum ratio ut motusque reposcunt, proinde foraminibus debent differe figurae et variare viae proinde ac textura coërcet.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Quartus 23:15)
et magis esse aliis alias animantibus aptas res ad vitai rationem ostendimus ante propter dissimilem naturam dissimilisque texturas inter sese primasque figuras.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Sextus 25:3)
quorum ita texturae ceciderunt mutua contra, ut cava conveniant plenis haec illius illa huiusque inter se, iunctura haec optima constat.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Sextus 35:10)
namque sicut Lucretius dicit, cum primum homines silvas incendissent, nullarum adhuc rerum periti, terra casu fertilis omnium, ex incendii calore desudavit metalla, inter quae orichalcum pretiosius visum est, quod et splendorem auri et aeris duritiam possideret.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM DVODECIMVM COMMENTARIVS., commline 872)
orichalcum placuit, donec veniretur ad ferrum:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM DVODECIMVM COMMENTARIVS., commline 875)
alboque orichalco auri scilicet comparatione:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM DVODECIMVM COMMENTARIVS., commline 878)
aere decoro id est orichalco.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM DVODECIMVM COMMENTARIVS., commline 2101)
Si quis aurum vendens orichalcum se putet vendere, indicetne ei vir bonus aurum illud esse an emat denario, quod sit mille denarium?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER TERTIUS 117:1)
Sed & in ipsis pilis inaequalis partium densitas, & textura aliis de causis irregularis, errores inducebant.
(아이작 뉴턴, 자연철학의 수학적 원리, 색인, 움직임의 공리와 법칙 37:40)
Hinc pondera corporum non pendent ab eorum formis & texturis.
(아이작 뉴턴, 자연철학의 수학적 원리, 세상의 체계에 대하여 3권, 제안 1~10 23:2)
vanescat sanguis perflabilis, ossa liquescant mollia, nervorum pereat textura volantum;
(프루덴티우스, Apotheosis, section 3338)

SEARCH

MENU NAVIGATION