라틴어 문장 검색

Et miratur historia, Rhodanum arma et loricam retinente Sertorio, transnatatum, cum eo momento turbati quidam milites, veritique ne remanerent, post signum erectum, scutis, quae patula sunt et incurva, proni firmius adhaerentes, eaque licet imperite regendo, per voraginosum amnem velocitatem comitati sunt navium.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXIIII, 6장 7:1)
Deinde Tarso profectus, extentis itineribus venit oppidum Cappadociae Tyana, ubi ei reversi Procopius notarius et Memoridus tribunus occurrunt, gestorumque aperiunt textum, hinc (ut ordo poscebat) exorsi, quod Lucillianus Mediolanum ingressus, cum Seniaucho et Valentiniano tribunis, quos duxerat secum, cognito quod Malarichus recusavit suscipere magisterium, effuso cursu petierat Remos.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXV, 10장 6:1)
Dictis impensiore cura rerum ordinibus ad usque memoriae confinia propioris, convenerat iam referre a notioribus pedem, ut et pericula declinentur veritati saepe contigua, et examinatores contexendi operis deinde non perferamus intempestivos, strepentes ut laesos, si praeteritum sit, quod locutus est imperator in cena, vel omissum quam ob causam gregarii milites coerciti sunt apud signa, et quod non decuerat in descriptione multiplici regionum super exiguis silere castellis, quodque cunctorum nomina, qui ad urbani praetoris officium convenere, non sunt expressa, et similia plurima, praeceptis historiae dissonantia, discurrere per negotiorum celsitudines assuetae, non humilium minutias indagare causarum, quas si scitari voluerit quispiam, individua illa corpuscula volitantia per inane, ἀτόμουσ, ut nos appellamus, numerari posse sperabit.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXVI, 1장 1:1)
Indeque cum venisset Constantinopolim, multa secum ipse diu volvens, et magnitudine urgentium negotiorum iam se superari considerans, nihil morandum ratus, quintum Kalendas Aprilis, productum eundem Valentem in suburbanum, universorum sententiis concinentibus - nec enim audebat quisquam refragari, - Augustum pronuntiavit, decoreque imperatorii cultus ornatum, et tempora diademate redimitum, in eodem vehiculo secum reduxit, participem quidem legitimum potestatis, sed in modum apparitoris morigerum, ut progrediens aperiet textus.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXVI, 4장 3:1)
Hunc Iulianus Persidem ingrediens, consociato pari potestatis iure Sebastiano, in Mesopotamia cum manu militum reliquerat valida, mandaratque (ut susurravit obscurior fama, nemo enim dicti auctor exstitit verus), pro cognitorum ageret textu, et si subsidia rei Romanae languisse sensisset, imperatorem ipse se provideret ocius nuncupari.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXVI, 6장 2:1)
Hos omnes Sophronias vivacissimo cursu praegressus ( notarius) praefectus postea Constantinopoleos, Valentem a Caesarea Cappadocum iam profecturum, ut vaporatis aestibus Ciliciae iam lenitis, ad Antiochiae percurreret sedes, textu narrato gestorum, spe dubia (ut in talibus) percitum et stupentem, avertit Galatiam, res adhuc trepidas arrepturum.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXVI, 7장 2:1)
Praeter haec alia multa narratu minus digna conserta sunt proelia, per tractus varios Galliarum, quae superfluum est explicare, cum neque operae pretium aliquod eorum habuere proventus, nec historiam producere per minutias ignobiles decet.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXVII, 2장 11:1)
Hoc comperto textu gestorum, Sapor ultra hominem efferatus, concitis maioribus copiis, Armenias aperta praedatione vastabat.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXVII, 12장 11:1)
His percitus Sapor, pati se exclamans indigna, quod contra foederum textum iuvarentur Armenii, et evanuit legatio, quam super hoc miserat corrigendo, quodque se non assentiente, nec conscio, dividi placuit Hiberiae regnum:
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXVII, 12장 18:1)
Ac licet ab hoc textu cruento gestorum exquisite narrando iustus me retraheret metus, multa reputantem et varia, tamen praesentis temporis modestia fretus, carptim ut quaeque memoria digna sunt explanabo, nec pigebit quid ex his quae apud veteres acciderunt timuerim docere succincte.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXVIII, 1장 2:1)
Eodem tempore etiam Hymetii praeclarae indolis viri, negotium est actitatum, cuius hunc fuisse novimus textum.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXVIII, 1장 17:1)
Et haec quidem textu processere narrato.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXVIII, 2장 14:2)
ceteri taciturni audiunt dicta . . . solus pater familias textui narrans aliena, et placentia referens, et erudite pleraque fallendo.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXVIII, 4장 20:2)
Hinc (tamquam in orbem migrantes alium) ad Tripoleos Africanae provinciae veniamus aerumnas, quas (ut arbitror) Iustitia quoque ipsa deflevit, quae unde instar exarsere flammarum, textus aperiet absolutus.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXVIII, 6장 1:1)
obtulerunt decreta, textum continentia rei totius.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXVIII, 6장 9:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION