라틴어 문장 검색

quia ex his apparet, illud coniectura, hoc finitione quaerendum, atque in eo pars utraque insistit, erit quaestio coniecturalis vel finitivi status.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber III 88:4)
mea tamen sententia varium id est, et accidit pro condicione causarum, quia et videri potest propositio aliquando statum facere, ut in coniecturalibus causis;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber III 98:1)
apud plures auctores legi, placuisse quibusdam, unum omnino statum esse coniecturalem.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber III 112:1)
Archedemus coniecturalem et finitivum, exclusa qualitate, quia sic de ea quaeri existimabat, quid esset iniquum, quid iniustum, quid dicto audientem non esse;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber III 114:2)
infitialis est, quem dicimus coniecturalem, cui ab infitiando nomen alii in totum dederunt, alii in partem, quia accusatorem coniectura, reum infitiatione uti putaverunt.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber III 115:2)
itaque dixerunt coniecturalem, legalem, iuridicialem;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber III 128:5)
iudicatio coniecturalis, an Clodius insidias fecerit.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber III 320:1)
Sed nos ducit scholarum consuetudo, in quibus certa quaedam ponuntur, quae themata dicimus, praeter quae nihil est diluendum, ideoque prooemio narratio semper subiungitur.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IV 117:1)
namque in iis, in quibus non de culpa quaeretur sed de actione, etiamsi erunt contra nos themata, confiteri nobis licebit:
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IV 157:2)
coniecturales autem causae, in quibus de facto quaeritur, non tam saepe rei, de qua indicium est, quam eorum, per quae res colligenda est, expositionem habent.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IV 170:1)
in schola etiam, ne color extra themata quaeratur.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IV 179:4)
est et nuda propositio, qualis fere in coniecturalibus, caedis ago, furtum obiicio;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IV 248:1)
nam et fabulae ad actum scenarum compositae argumenta dicuntur, et orationum Ciceronis velut thema ipse exponens Pedianus, argumentum, inquit, tale est;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber V 103:1)
nam schola certa sunt et pauca et ante declamationem exponuntur, quae themata Graeci vocant, Cicero proposita.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VII 10:2)
haec coniecturalia;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VII 59:5)

SEARCH

MENU NAVIGATION