라틴어 문장 검색

Iam pluribus osculis collisa labra crepitabant, iam implicitae manus omne genus amoris invenerant, iam alligata mutuo ambitu corpora animarum quoque mixturam fecerant.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 132:2)
ter corripui terribilem manu bipennem, ter languidior coliculi repente thyrso ferrum timui, quod trepido male dabat usum.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 132:10)
Tempus erat, thyrso pulsum graviore moveri;
(푸블리우스 오비디우스 나소, 사랑, Liber tertius, poem 113)
Corniger increpuit thyrso graviore Lyaeus:
(푸블리우스 오비디우스 나소, 사랑, Liber tertius, poem 159)
nunc quoque qui puer es, quantus tum, Bacche, fuisti, cum timuit thyrsos India victa tuos?
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ars amatoria, Liber I 1:120)
evolat, ut thyrso concita Baccha, vias.
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ars amatoria, Liber III 148:1)
artis et ingenuae cultor uterque sumus, thyrsus abest a te, gustata est laurea nobis, sed tamen ambobus debet inesse calor:
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ex Ponto, 2권, poem 523)
femineos thyrso concitat ille choros.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 3권497)
moxque per ardentes stipulae crepitantis acervos traicias celeri strenua membra pede.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 4권523)
vosne, acrior aetas, o iuvenes, propiorque meae, quos arma tenere, non thyrsos, galeaque tegi, non fronde, decebat?
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 3권 55:5)
Hic oculis illum cernentem sacra profanis prima videt, prima est insano concita cursu, prima suum misso violavit Penthea thyrso mater.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 3권 63:2)
Festum celebrare sacerdos inmunesque operum famulas dominasque suorum pectora pelle tegi, crinales solvere vittas, serta coma, manibus frondentes sumere thyrsos iusserat, et saevam laesi fore numinis iram vaticinatus erat.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 4권 3:2)
nec profuit Ilion illi Laomedonve pater, sumptis quin candida pennis ipsa sibi plaudat crepitante ciconia rostro.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 6권 10:6)
Utque tuo motae, proles Semeleia, thyrso Ismariae celebrant repetita triennia bacchae, Byblida non aliter latos ululasse per agros Bubasides videre nurus.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 9권 52:3)
Medio nitet arbor in arvo, fulva comas, fulvo ramis crepitantibus auro.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 10권 60:6)

SEARCH

MENU NAVIGATION