라틴어 문장 검색

palliolis etiam bibulae siccantur harenae, ne quis in infecto pulvere ros maneat, si quis et in sudibus recalenti aspergine sanguis insidet, hunc omnem spongia pressa rapit, nec iam densa sacro quidquam de corpore silva obtinet aut plenis fraudat ab exequiis, cumque recensetis constaret partibus ille corporis integri qui fuerat numerus, nec purgata aliquid deberent avia toto ex homine extersis frondibus et scopulis, metando eligitur tumulo locus:
(프루덴티우스, Peristephanon Liber, Ad Valerianum Episcopum de passione Hippolyti Beatissimi Martyris.42)
Strepit adsiduo cava tempora circum tinnitu galea, et saxis solida aera fatiscunt, discussaeque iubae capiti, nec sufficit umbo ictibus:
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 9권 28:15)
nam sonis homines ut aera tinnitu dinoscimus.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XI 178:2)
at illi ny iucundam et in fine quasi tinnientem illius loco ponunt, quae est apud nos rarissima in clausulis.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XII 197:3)
In hac tanta facultate rerum non ira me ad iniqua supplicia compulit, non iuvenilis impetus, non temeritas hominum et contumacia, quae saepe tranquillissimis quoque pectoribus patientiam extersit, non ipsa ostentandae per terrores potentiae dira, sed frequens magnis imperiis gloria.
(세네카, ad Neronem Caesarem: de clementia, Liber I 4:1)
Cum primum Burdigalam veni, litteras mihi tabellarius tuus obtulit plenas nectaris florum margaritarum, quibus silentium meum culpas et aliquos versuum meorum versibus poscis, qui tibi solent per musicum palati concavum tinnientes voce variata quasi tibiis multiforatilibus effundi.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 8권, Sidonius Lampridio suo salutem. 1:1)
nunc adeam optimum est, prius quam incipit tinnire.
(티투스 마키우스 플라우투스, Asinaria, act 2, scene 485)
he, iam satis, uxor, comprime te, nimium tinnis, relinque aliquantum orationis, cras quod mecum litiges.
(티투스 마키우스 플라우투스, Casina, act 2, scene 376)
qui extergentur baxeae?
(티투스 마키우스 플라우투스, Menaechmi, act 2, scene 370)
Linteum cape atque exterge tibi manus.
(티투스 마키우스 플라우투스, Mostellaria, act 1, scene 3182)
matronae tacitae spectent, tacitae rideant, canora hic voce sua tinnire temperent, domum sermones fabulandi conferant, ne et hic viris sint et domi molestiae.
(티투스 마키우스 플라우투스, Poenulus, PROLOGVS17)
Molestus ne sis, nimium [iam] tinnis;
(티투스 마키우스 플라우투스, Pseudolus, act 3, scene 2110)
hoc volo hic ante ostium extergere.
(티투스 마키우스 플라우투스, Rudens, act 5, scene 218)
nam hoc quidem pol e robigine, non est e ferro factum, ita quanto magis extergeo, rutilum atque tenuius fit.
(티투스 마키우스 플라우투스, Rudens, act 5, scene 219)
G. Verum extergetur.
(티투스 마키우스 플라우투스, Rudens, act 5, scene 225)

SEARCH

MENU NAVIGATION