라틴어 문장 검색

ideo non aperit, sed 'perrumpit'. bipenni ecce nomen, quod reservavit antiquitatem, quia veteres 'pennas' dicebant, non 'pinnas'.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM SECVNDVM COMMENTARIVS., commline 4792)
simplicia propter 'bipennis':
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM SECVNDVM COMMENTARIVS., commline 5544)
dicit autem aut gladios, aut bipennes.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM SEPTIMVM COMMENTARIVS., commline 5252)
ferro bipenni ad epitheton transtulit nomen proprium:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM UNDECIMVM COMMENTARIVS., commline 1351)
'bipennis' autem dicitur, quod ex utraque parte habeat aciem, quasi duas pennas quas veteres dicebant.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM UNDECIMVM COMMENTARIVS., commline 6514)
"Nutrix capella est, et avido patri subtrahitur infans, ne voretur, et Corybantum cymbalis, ne pater audiat vagitus, tinnitus eliditur."
(미누쿠이우스 펠릭스, 마르쿠스, 옥타비우스, 23장 1:10)
Iterum tamen confirmat invalidam manum altaque bipenni latera pertemptat.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 89:12)
ter corripui terribilem manu bipennem, ter languidior coliculi repente thyrso ferrum timui, quod trepido male dabat usum.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 132:10)
Utinam nec umquam Pelii nemoris iugo Pinus bipenni concidisset Thessala, Nec ad professae mortis audacem viam Fabricasset Argus opere Palladio ratem, Inhospitalis prima quae ponti sinus Patefecit in perniciem Graium et barbarum!
(파이드루스, 이솝 우화, Liber Quartus, Phaedrus.2)
ibunt semimares et inania tympana tundent, aeraque tinnitus aere repulsa dabunt:
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 4권118)
At non Actoriden Erytum, cui lata bipennis telum erat, hamato Perseus petit ense, sed altis exstantem signis multaeque in pondere massae ingentem manibus tollit cratera duabus infligitque viro;
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 5권 8:3)
Obstipuere omnes, aliquisque ex omnibus audet deterrere nefas saevamque inhibere bipennem.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 8권 79:1)
At si femineo fuerat tibi Marte cadendum, Thermodontiaca malles cecidisse bipenni!
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 12권 63:7)
una Deum sequitur, divos colit altera plures, et tot sunt eius divortia quot templorum signa, quot aereis volitant phantasmata monstris, aut hos thyrsigeri rapit ad Dionysia Bacchi, inlicit aut alios ad Saturnalia festa, aut docet occultus quae sacra Diespiter infans inter tinnitus solvi sibi poscat aenos.
(프루덴티우스, Contra Symmachum, 2권, section 2304)
et lapis illic si stetit, antiquus quem cingere sueverat error fasceolis vel gallinae pulmone rogare, frangitur et nullis violatur Terminus extis, et quae fumificas arbor vittata lucernas servabat, cadit ultrici succisa bipenni.
(프루덴티우스, Contra Symmachum, 2권, section 2352)

SEARCH

MENU NAVIGATION